Haec pagina emendata est
Aut ausi aut meditantis. eum dat propter in omnes
Iupiter exitium magnum, pestemque famemque
285Coniunctas una campis immitit apertis.
Intereunt late populi, nec dulcia matres
Germina, spem sobolis, pariunt, patrumque propagant
Nomina dispereunt totae sine nomine gentes
Irati certo nutu Iovis, eruit ollis
290Interdum qui versa solo vel moenia saevus,
Vel iuvenum armigeras acies, disiectaque perdit
Navigia in syrtes rapiens iactantibus undis.
Vos etiam, reges, vos o servate verentes
Iustitiam. neque enim longe[1] a mortalibus absunt,
295Sed propius cernunt divi, quicumque nefandis
Iudiciis alios spoliantque teruntque vicissim.
Ter decies[2] sunt mille, Iovis caelestis origo,
- ↑ 294 ... neque enim longe etc. Vt reges ipsos, quorum summum est in homines imperium, ab iniustitia deterreat, eis recte poëta deorum praesentium timorem insinuat. Itaque ni velint sponte, quae sua cuique tribuere, faciant id saltem eorumdem reverentia, qui vident, quaecumque fiunt, et regum etiam culpas facile ulciscuntur, quippe optime Horatius dixit: reges in ipsos imperium est Iovis.
- ↑ 297 Ter decies etc. An mysterium aliquod in hoc numero? nulIam opinor. Ita dictum esse credo ad significandam maximam eorum multitudinem.