Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/203

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Noscere iustitiam. nam si quis recta profari
Eligat, illum opibus large pia numina ditant:
 330At male mentitum et periuria sponte serentem
Supplicio perdunt infando, eiusque nepotes
Fama obscura manet. contra viget omnibus oris
Progenies iusti tardo praestantior aevo.

Interea fabor, stulto quae profore ducam,
 335Persa, tibi. ignavae metam contingere vitae
In manibus semper, brevis et via ducit ad ipsam,
Et prope stat. multus virtutem sudor ut acrem
Anteeat, voluere dei: longe ardua ad ipsam
Asperaque horrescit via prima; ubi deinde cacumen
 340Veneris ad summum, fuerit licet antea visa
Difficilis, facili deducit tramite gressus.
Optimus ille quidem, per se qui plurima noscat,
Vsque sibi ad finem[1] quae sint meliora futura
Omnia dispiciens: bonus et parere monenti
 345Qui sciat ille autem qui nec sapit ipse, nec aures

  1. 343 Vsque sibi ad finem etc. Supposititius a plerisque interpretibus habetur hic versus, indignusque Hesiodo a Graevio ducitur. M. Tull. in Orat. pro Cluent. sic habet: «Sapientissimum esse dicunt eum, cui quod opus sit veniat in mentem; proxime accedere illum, qui alterius bene inventis obtemperet». Livius etiam melius hanc poëtae expressit sententiam ita: «Saepe ego audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat quid in rem sit; secundum eum qui bene monenti obediat: qui nec ipse consulere, nec alteri parere sciat, esse extremi ingenii».