Ne pigeat. da sponte illi, qui primus egenti
Iam tibi quid dederit: nil da, quem noveris usu
Haud facilem; danti dat quisque, negatque neganti .
425Crede etiam donare bonum: lethale periclum
Sit rapere exitiumque malum. nam plurima quamvis
Donarit quis sponte sua, laetatur, et olli
Dulcia pertentant generosum gaudia pectus.
Qui rapuit contra violento robore fretus,
{{Versus|430}]Exiguum quamvis fuerit; tamen intus acerbis
Vsque agitur stimulis et tristi pectore moeret.
Si parvis[1] parva addideris, repetensque frequenter
Feceris, ingenti cumulo mirabere parta
Crescere, nec miserae metues famis horrida damna.
435Atque adeo fida quidquid stat sede repostum,
Haud homini nocuit: melius latet abdita tecto
Copia; quaeque foris, non sunt expertia cladis.
Non ego te rebus, nec fas, praesentibus uti
Abnuerim tantum iubeo, ne postmodo frustra
440Indigeas, uti sapienter: utrumque cavendum
Scilicet ac studio tibi multo saepe putandum.
Incipiet[2] quum vina cadus tibi fundere, quumque
- ↑ 432 Si parvis etc. Haec et quae sequuntur, inter proverbia reponenda, quemadmodum multa alia Hesiodi dicta, ut videri potest in Chiliad. apud Erasmum.
- ↑ 442 Incipiet etc. Dicunt aliqui, heic Hesiodum voluisse monere, vitanda esse extrema liberalitatis, ut neque prodigi simus neque sordidi. In summo, addunt, vinum esse tenuius, quod sit aëri proximum; in imo foeculentum, in medio autem esse purum. Igitur in medio probatur parsimonia. Non displicet.