Haec pagina emendata est
460Proventu sequitur multorum copia curas.
Iamque age[1] si mentem tenet auri arrecta cupido,
Sic facito: usque operi sollers opus, usque laborem
Adde labori instans, segnique irascere campo.
Pleiades ostendunt[2] ubi sese Atlantides ortae
465Aethera per sudum, falcem supponere aristis
Incipe: ubi vero rutilantia[3] lumina condunt,
- ↑ 461 Iamque age etc. Absoluta ethices parte sibi ad oeconomiae praecepta tradenda viam sternit Hesiodus, initiumque ab agricultura desumit, quae est omnium artium antiquissima ac nobilissima.
- ↑ 464 Pleiades ostendunt etc. Hunc versum aliqui ita distinguentes a superioribus scribunt, ut sit quasi initium alterius libri eiusdem poëmatis: videtur autem continuo ductu totum hoc carmen Opera ac Dies esse conscriptum, nec in libros divisum, quemadmodum postea Virgilius aliique fecerunt didactici poëtae. Sed ad Pleiadum ortum veniamus. Petavius Var. Dissert. lib. II cap. ix Pleiadum ortum heliacum, de quo tantum heic sermo, factuin esse docet Hesiodi saeculo in 1° gradu Tauri, et incidere circa 11 Maii diem, quod tempus solet esse circiter initium messis in Graecia. Hae vero septem Atlantis filiae idest Maia, Electra, Taygeta, Asterope, Merope, Alcyone et Celaeno. Diod. Sic. lib. III.
- ↑ 466 ... ubi vero rutilantia etc. Non est abs re, ea heic fusius exscribere quae idem Dion. Petavius habet Dissert. Var. lib. II cap. IX. Matutinum ortum φαινόμενον seu ἡλιακόν significari, ac δόσιν ἐώαν seu occasum cosmicum ne pueri quidem nesciunt. Hesiodi saeculo ortus ille contingebat, uti nota in superiore dictum est, in Tauro. Stellae sunt Vergiliae plures: una est ex eis lucidior ceteris, magnitudinis tertiae. Ea, tempore Hesiodi, occidebat heliace in gradu Arietis 4, 8' oriebatur in Tauri gradu 11, 4' at prima stella, versus occidentem, occasum heliacum faciebat in gradu Arietis 0, 51'. Intervallum inter occasum primae Pleiadum et ortum lucidae gradus 40. Merito itaque diebus abscondi quadraginta Vergilias canit Hesiodus. Sol in Arietem vero motu subibat, Hesiodi tempore, Martii 31. Quippe anno periodi Iul. 3714 verus locus solis in Arietis initio fuit Athenis Martii 31 hora post mediam noctem I, 24'. Itaque Taurum ingrediebatur Aprilis 30; Maii proinde 11 die lucida Pleiadum oriebatur; ultima vero Pleiadum ad orientem Maii 16 quo tempore messis incipiebat in Graecia. Occasus earumdem matutinus in Librae gradu 19, verus non aspectabilis. Ideo circa initium Scorpii ἐπικατάδυσις φαινομένη accidit ineunte. Novembri. Nam aequinoctium autumnale, per idem tempus, incidit in Octobris initium. Tunc igitur arationis ac sationis tempus aperit, quod Virgilius hisce versibus expressit:
Ante tibi eoae Atlantides abscondantur,
Gnossiaque ardentis decedat stella coronae,
Debita quam sulcis committas semina etc.
Ex qua cl. Petavii doctrina et ex iis quae idem contra Salmasium disputat lib. vil infert Clericus: in verbis Hesiodi fieri mentionem unius ortus heliaci Pleiadum, et duplicis earum occasus. Ortus tempus referendum esse ad 11 Maii. Priorem occasum, qui arationis tempus indicabat, fuisse cosmicum, cum oriente Sole una cum Scorpio, in quo est, Pleiades in Tauro sitae horizontem ex adverso subeunt. Quod circa initium Novembris factum tempore Hesiodi. Posteriorem vero occasum obscurius indicari, esseque heliacum occasum, qui fiebat 3 Aprilis, et post quem in radiis solaribus per quadraginta dies latebant Pleiades. Ita vero, dicit, loquutum esse Hesiodum, quasi confunderet utrumque illum occasum: benignius tamen eius verba esse explicanda, quum et poëta esset, et non ignoraret, quantum sit tempus arationem inter et messem.