Haec pagina emendata est
- ↑ 469 Noctibus occultant sese etc. Docet Scaliger, astrologos veteres δύσιν ἡλιακήν occasum solarem dixisse, quando stella radiis est solaribus involuta, idque dici vulgo stellam combustam. Illam autem δύσιν debere dici κρύψιν: est enim occultatio potius quam occasus. Quando vero stella explicatur e solis radiis, quod proprie dicitur ἐξαυγασμός, hoc vocare ἀνατολὴν ἡλιακήν. Hoc autem intervallum esse iuxta eosdem astrologos quindecim graduum seu totidem circiter dierum. Heic autem per Hesiodum non quindecim, sed viginti dierum est occultatio, et totidem emersio.
- ↑ 470 ... circumvolventibus annum etc. Principium anni hesiodei videtur intra los quadraginta dies collocandum, et referendum fortasse ad initium Tauri, a quo et Virgilius annum auspicatur, quum dicit:
Candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus etc.
Per Scaligerum vero annus Thebanus tempore Hesiodi erat idem cum Delphico, et idem principium habebat a mense, qui incidebat in Geminos, Athenisque dicebatur Thargelion vere iam adulto. Haec ex Graevii adnotationibus. Si plura desideras vide Petavium in libris Variar. Dissert., et Corsinium in Fast. Attic. etc. Ceterum quanta fuerit Hesiodi astronomica scientia videre est in Hist. Astron. antiquae Baillyi, qui eumdem et Homero hac in re praefert, et summis laudibus eius peritiam extollit, ut etiam non dubitet eiusdem auctoritate Atlanticae cuiusdam nationis astronomiae peritissimae interitum, quae antiquissimis temporibus floruerit, confirmare.