Haec pagina emendata est
600Despicies calamos, vel inaequales[1] sine certo
Ordine componens per vincula nexa maniplos
Heu manibus capies pauxillum tristis et atro
Pulvere sordescens. oneri sat parva ferendo
Sportula erit, campoque redux spectabere paucis.
605Nec superis mens una tamen, mutantque vicissim
Consilia ast homini sensus deprendere durum,
Quos agitant; aliis aliud magis[2] utile tempus.
Iamque licet serus proscindere coeperis arva,
Hinc segni tibi certa manet speranda medela.
610Quum primum querna[3] resonat sub fronde Cuculus,
Mortalesque hilarat cantu, tunc Iupiter imbre
Per triduum assiduo[4] sitientem temperet agrum
Humorem insinuans, quantum bovis ungula subter
- ↑ 600 . . . . . et inaequales etc. Guietus ita interpretatur τὸ ὰντία δεσμεύων, ut propter inaequalitatem spicarum aliae altius, aliae inferius in manipulos componantur, prout ad manus veniunt, nullo ordine servato. Alii explicant ex adversa parte ligans; sed ipsi videant quid hocce sit, mihi sane ignotum.
- ↑ 607 ... aliis aliud magis etc. Aliquando etiam ea, quae intempestive aguntur, proveniunt melius, quam ea, quae suo acta sunt tempore, praesertim si varient temporum circumstantiae.
- ↑ 610 Quum primum querna etc. Veris scilicet initio, quum apparet Cuculus; docetque Plinius lib. xvi cap. xxvi ante putandas esse vites, quod dedecus habebatur opprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi.
- ↑ 612 Per triduum assiduo etc. Huius pluviae triduanae beneficio, ait Guietus, sera aratio tempestivae aequalis fuerit.