Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/224

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Hospitio in molli. cursu quum volvitur aestas
In medio, famulis clama: non semper amici
Aestus erit; iam nunc mapalia ponere circum,
 635Et vitare iuvat Iani mala tempora[1] bobus.
Aspera iam veniet glacies, iam frigora gliscent
Flante aquilone, mari qui sese immittit aperto
Threicis volitans e montibus, imaque turbat
Aequora; late omnis tellus sonat altaque sylva.

 640Ille furit; cadit icta abies, deiectaque quercus
Montibus ex altis in valles volvitur imas,
Incumbitque solo nemoris cum murmure magno.
Horrescunt passimque ferae, caudamque remulcent
Inguina compositam subter, trepidantque rigentes
 645Illae etiam queis tecta cutis: licet aspera villis
Corpora sint, aquilo gelidus tamen omnia perflat.
Quin et dura bovis penetrat per tergora, sese
Insinuans; penetratque capras a frigore setis
Non bene defensas. ovibus modo, longa per annum

  1. 635 Iani mala tempora etc. Hesychius ad vocem ληναιών ait, nullum mensem ita Boeotios vocare; suspicari autem Plutarchum esse βουκάτιον, quod frigidus est, eratque primus apud Thebanos mensis, Atticoque Gamelioni respondens. Itaque ego Lenaeonem pro Ianuario habui Moschopulum sequutus, qui de Lenaeone dicit, ὅστις ἐστὶν ὁ Γανουαρίος. Ioannes etiam Tzetzes interpretatur Ianuarium, Lenaeumque dicit vocari ab Ionibus, ὅτι τὰ πιθοίγια ἐν τούτῳ ἐγίνετο, ἢ ὅτι τῷ Διονύσῳ ἐορτὴν τὴν λεγομένην ἀμβροσίαν ἐτέλουν. Sed alii Lenaeorum celebrationem referunt ad finem autumni.