Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/226

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 665Fronte gerunt, isdemque carent, stridentia passim
Dentibus horrendum in dumos quercetaque in alta
Diffugiunt, lateque specus latebrasque requirunt
In latere exesae rupis. torpentia cernas
Haud secus, ac pedibus qui ternis[1] corpora firmat
 670Ingrediens fractoque humero et cervice reflexa
Ad terram, canos nivis altae trudere montes.

Tunc iubeo glaciem contra munimen in artus
Iniicere; e denso mollem tum vellere laenam,
Demissamque pedes tunicam tunc indue ad imos,
 675Quam multo interius crassam subtegmine texes.
Hanc cape tu monitus, ne summo in vertice crines
Arrecti, rigeantque hirsuto in pectore setae
Horrentes. plantas circum direpta iuvencis
Tergora necte, addens pedibus florentia subter
 680Vellera; et haedorum, queis sunt mollissima primis
Corpora, taurino pelles bene consue nervo,
Venerit ut quando glacies, super alta retorquens
Terga geras pluviae vim contra. at vertice summo[2]

  1. ↑ 669 . . . . . pedibus qui ternis etc. Alludit poëta ad aenigma Sphingis: τί ἐστιν τὸ αὐτὸ δίπουν, τρίπουν, καὶ τετράπουν; Oedipus autem declaravit, ut narrat Diodorus, hominem esse quod propositum erat: infantem enim quadrupedem esse, auctum vero bipedem, senem denique factum tripedem scipione utentem propter infirmitatem. Bipedesne homines natura an quadrupedes? Etiam hac de re, si diis placet, disputatum est, ut nulla suos non haberet insania patronos tribus Anticyris insanabiles.
  2. ↑ 683 ... at vertice summo etc. Aut simili in veste aut certe non admodum diversa narrat Homerus in lib. xxii Odyss. fuisse Laërtem inventum ab Vlysse in praedio res rusticas exercentem, postquam interfectis procis ille heros se ad patrem contulit ex urbe profugiens.