Haec pagina emendata est
Rite laboratus, laedat ne frigidus aures
685Humor, stet pileus. borea nam saepe cadente
Gliscit atrox aurora gelu, diffusus et aër[1]
Stellifero a caelo terram super haurit ab amne
Matutinus aquas, rursusque elatus in altum
Turbine ventorum, nigro sub vespere, nimbis
690Aut pluit, aut borea nubes turbante flat idem.
Anteveni, exactoque redi sub tecta labore,
Incumbens tenebrosa polo ne forte morantem
Insidiis capiat nubes, et corporis artus
Irriget et vestem. fuge longe; hibernus ab axe
695Scilicet ante alios hic mensis crudior horret
Agricolisque ovibusque malus. quo tempore bobus[2]
Partem deme cibi mediam; vernisque ministra
Plus media tu parte: iuvat nox longior umbris.
- ↑ 686 . . . . diffusus et aer etc. Aëris voce nebulam illam intelligit Hesiodus, quae frigidissima iuxta lacus, roreinque in terram demittit. Ceterum post nebulas plerumque aut solet pluere, aut flare.
- ↑ 696 . . . . quo tempore bobus etc. Τὸ ἥμισυ hoc est, ut docet Guietus, dimidia pars cibi ordinarii bobus detur διὰ τὴν ἀεργίαν; homini vero plus dimidia, ut puta dodrans ex asse, hoc est, tres quartae partes cibi ordinarii, quod hyeme ventres calidiores, longarumque noctium quies diuturnior, ac propterea minor cibi indigentia.