Haec pagina emendata est
Aut umbrae nemorum aut petrosae rupis hiatus
730Invitant, strato placeant et Biblina vina[1],
Et liba, et pressum depulsis ubere natis
- ↑ 730 ... et Biblina vina etc. Byblinum vinum, inquit Scaliger, cuius meminit Festus et Theocritus, est vinum, cuius vitis delata erat ex urbe Syriae Byblo, ut Romae Nitiobrix. Sed tanti viri pace ego edoctus a Luca Holstenio ad vocem Βιβλίνη, quam Steph. Byzantius docet fuisse nomen regionis Thraciae, a qua vinum Biblinum dictum, scribo non βυβλίνον sed βιβλίνον. Ita vir doctissimus Athenaei fretus auctoritate dicentis lib. I pag. xxxi. Achaeus Biblinum commendat: Excepit Biblini vini poculo. vocatur autem
ita a loci cuiusdam nomine. Dicit etiam Philinus:
Praebiturum me tibi Lesbium, Chium; papae!
Thasium, Biblinum, Mendaeum, ita ut tu non
Inebrieris etc.
Epicharmus a quibusdam biblinis montibus vocatum ait. Armenides vero tradit Thraciae partem vocatam esse Bibliam, quam Tisaram et Oesymam dicunt. Thracia quidem ob vini, quod fert praestantiam et vicina ei omnia loca, admirationi fuit: Naves ex Lemno aderant vinum vehentes etc. Hippias Rheginus, quam vitem tortuosam vocabant, Biblinam dictam fuisse ait, eamque argivum Pollin, qui regnavit Syracusis, primum ex Italia Syracusas invexisse. Quamobrem quod dulce vinum Siculi nuncupant, Biblinum fuerit. Haec Holstenius ex Athenaeo, quae et Clericus exscripsit, et multis aliis confirmavit. Tantum insuper hoc animadvertendum, ex versibus Philini rationem etiam patere, propter quam Hesiodus hoc vinum aestate bibendum admonet, quod tenue esset, nec facile inebriaret. Ceterum erunt, qui generosius vinum aestate praeferant, quod discutere ad medicos pertinet, utrum expediat.