Haec pagina emendata est
Non aliter genitorque meus, stultissime Persa,
Atque tuus pelagi sulcabat caerula pinu
785Indigus: emenso huc etiam qui gurgite venit
Aeoliden linquens[1] Cumam, non ipse bonorum[2]
Aut pertaesus opum et vitae felicis, at atram
Pauperiem fugiens, homini quam Iupiter infert.
Exigua vero[3] vicini Heliconis in Ascra
790Paupere sedem habuit vico, brumaque maligno,
- ↑ 786 Aeoliden linquens etc. Cuma una ex urbibus Aeolicis, de qua passim Geographi veteres.
- ↑ - - - ... non ipse bonorum etc. Hi duo versus Clerico videntur gallica nive frigidiores et indigni tanto poëta; adeoque iugulandos delendosque censet, si Aristarchi more in malos versus saeviendum est. Atqui si poëta intellexisset, patrem suum non luxu quodam, ac taedio, quo homines etiam ditissimi afficiuntur, patriam reliquisse; sed paupertatis vi compulsum, qua sua sine culpa opprimebatur, quid in hac re tam vehementer vituperandum esset, plane non video. Negari enim non potest, multos homines incommoda maxima, quae secum fert navigatio, ob solam etiam visendarum regionum cupiditatem, libenter suscipere, qui alioquin beatam in patria vitam commodisque omnibus abundantem possent securi degere. Hinc male dicerentur divitiarum opulentiaeque pertaesi? Nonne etiam antiquis illis temporibus piraticam exercere apud Graecos, ut ex Homero aliisque constat, ipsis regibus gloriosum erat? Ceterum alii alia de emigratione Dii patris Hesiodi; quidam debitum, quidam caedem caussantur.
- ↑ 789 Exigua vero etc. Ascra vicus Boeotiae in ipso monte Helicone, qui quum immineat Ascrae ita, ut hyeme non a solis calore tepefiat, contraque aestate maximos colligat reflectatque calores, quemadmodum habemus ab eorum locorum peritis, nil mirum toto anno habitam esse incolis Ascram incommodam. An etiam dictum id a poëta irato propter iniuriam aliquam ab Ascraeis acceptam? certe poëtae omnes patriam laudant. Vide grammaticos veteres, et Pausaniam in primis, qui Ascrae situm conditoresque memorat.