Haec pagina emendata est
Difficilique aestate, nec aequo tempore in ullo.
Ergo agesis, o Persa, memor tu sidera serva
Apta operi, quodcumque vocat; maris ire per aequor
Praecipue si ducit amor. non grandia lauda[1]
795Navigia, ingenti merces impone carinae.
Maius onus lucrum maiori foenore lucro
Adiiciet, rapido abstineant si turbine venti.
Iamque adeo, versa in peius[2] si mente per undas
Tendere mercator properas alienaque speras
800Reddere solarique famem, te certa docebo
Tempora, queis resoni vastum maris aequor arandum,
Nautica inexperto quamvis mihi gloria desit.
Namque ego non umquam transmisi caerula navi,
Carbasa in Euboeam[3] nisi quando ex Aulide solvi,
- ↑ 794 ... non grandia lauda etc. Virgilius contra dixit: laudato ingentia rura, exiguum colito. uterque iure in sua re, uti patet.
- ↑ 798 Iamque adeo, versa in peius etc. Hesiodus heic manifeste agriculturam mercaturae praeferre videtur; multoque esse praestantiorem et securiorem agrorum cultum nemo sanus negabit, quamvis fortasse citius ad opes maximas mercaturam exercendo perveniatur.
- ↑ 804 Carbasa in Euboeam etc. Euboea continenti vicina: Aulidis vero portus celeberrimus apud poëtas propier expeditionem Graecorum ad Troianum bellum, et Iphigeniae Agamemnonis filiae sacrificium. Vide Euripidem in huius nominis tragoedia. Notissimi et illi versus Lucretiani:
Aulide quo pacto triviai virginis aram
Iphianassai turparunt sanguine foede
Ductores Danaum delecti, prima virorum etc.