Haec pagina emendata est
Moribus assuescat. praesertim delige, tectis
Quae vicina tuis habitat, prius omnia rite
Disquirens, circum ne quid vicinia musset.
865Nil certe melius[1] digna vir coniuge terris
Possidet, indigna nil durius. effuge mensas
Quae sequitur[2]; frustra facibus sine[3] fortia torret
Membra viri, traditque citae defessa senectae.
Vsque deos colito[4] veritus, fratrique sodalem
870Haud facito aequalem. quod si vel feceris, illum
- ↑ 865 Nil certe melius etc. Hinc illud Simonidis apud Clementem Alexandr. strom. lib. vi.
Γυναικὸς οὐδὲν χρῆμα ἀνήη ληίζεται
Ἐσθλῆς ἄμεινον, οὐδὲ ῥίγιον κακῆς etc.
passim etiam apud alios similia. - ↑ 866 ... mensas quae sequitur etc. Turpe habebatur apud Graecos, uti et nunc apud orientales omnes, si conviviis mulieres interessent; nec in aliorum domos, nisi propinquissimorum, ducebantur. Quae contra faciebant, eae putabantur inhonestae. Lege Corn. Nepotem in Prooemio.
- ↑ 867 ... frustra facibus sine etc. Suspicor dictum de impotenti mulieris impudicae complexu, quae sine facibus idest sine fructu hominem fatigat. Nihil melius invenio. Nisi forte sit illud sine face intelligendum, huiusmodi mulierem, quamvis nihil in aperto et luce faciat, suo quod viro noceat; tamen multa clanculum audere, quae viro possint displicere, et esse etiam detrimento.
- ↑ 869 Vsque deos colito etc. Diis reverentiam adhibendam, amicitias non temere faciendas, factas autem, servandas praecipit; multas enim ob caussas nocent, si dirimantur.