Haec pagina emendata est
Ne prior afficias damno, cave, neve lacessas.
Gratia mendacis linguae sit nulla: loquutus
Quod si quis fuerit[1] quid laevum aut fecerit idem,
Bis tantum punire iuvet. sin rursus amatam
875Poscat amicitiam, cupiatque rependere poenas,
Suscipe namque alias[2] alium vir reddit amicum
Infelix; numquam mentem color arguat oris.
Non multum indulge[3] hospitibus, nec nullius hospes
Esse velis: pariterque malo comes ire recusa,
880Iurgatorque bonis dici. non ingere cuiquam
Pauperiem coram memorans, aut tristia damna
Obiice ludificans[4]: etiam haec sunt munera divum.
- ↑ 873 Quod si quis fuerit etc. Id non placet: meliora illa, quae de amicitia et auctor Pythagoraeorum versuum et M. Tullius docuerunt, quorum alter inquit, non esse odio habendum amicum propter exiguum peccatum; alter vero, quae tolerabilia erunt, ferenda esse; et hunc honorem veteri amicitiae tribui vult, ut is in culpa sit, qui faciat, non qui patiatur iniuriam. Isti recte quidem; nisi forte et Hesiodus benigniorem quamdam mereatur interpretationem.
- ↑ 876 ... namque alias etc. Haec non referenda ad superiora dicit Guietus, sed ad sequentia. Non video qua ratione. nam quod sequitur: numquam mentem color arguat oris seu quocumque modo graeca interpretemur, semper obscurum erit ac dubium, dictumne id de dissimulatione, an de falsa amicitia etc.
- ↑ 878 Non multum indulge etc. Idest ne nimius sis. haec autem digna, quae etiam in hac morum optimorum luce imitemur.
- ↑ 882 Obiice ludificans etc. Sapienter. Nam quid amarulentius esse possit quam iocari in aliorum miseriam? Sapienter etiam quod sequitur de lingua. Nam qui multum loquitur, fieri non potest, ut semper optime loquatur.