Haec pagina emendata est
Ab love, rite tuis[1], quae sint peragenda, ministris
Praecipe. lux mensis tricesima quaeque laborem
Inspicere, et mensum in partes partirier aequas
Optima, quum populis iudex[2] dat iura vocatis
945In coetu, resonatque forum clamoribus omne:
Ipse deum gaudet[3] genitor, Saturnia proles.
Prima tibi[4] lux sacra, et quarta, et septima: Apollo
- ↑ 941 . . . rite tuis etc. Petronius memoriae tradidit c. 30 fuisse apud Romanos etiam in nonnullorum tricliniis tabellas affixas, in quibus qui dies boni quique mali essent, notatum erat.
- ↑ 944 ... quum populis iudex etc. Tempore nimirum antemeridiano; ut ex Homeri Odyss. aliisque scriptoribus evincit Scaliger.
- ↑ 946 Ipse deum gaudet etc. Heic interpretes diversi in diversa abeunt. Egone mentem poëtae assequutus? timeo velementer, ut quod sentio, fatear. Hoc tantum dicam: in mea interpretatione constare integram sententiam, si hic versus ad superiores referatur, quemadmodum illa caussalis particula γάρ in textu graeco referendum monet. Quid enim prohibet dicere, Iovem gaudere hominibus veritatem seu ius agitantibus in foro? Vide quae ad hunc locum habet Heinsius contra Politianum, Proclum, et Tzetzem. Sua cuique placent.
- ↑ 947 Prima tibi etc. Guieto πρῶτον ἔνη est τριάκας seu dies tricesima sed Scaliger liquido ostendit, my vocatam esse tempore Hesiodi primam mensis; Solonem autem omnium primum dixisse τὴν τριακάδα ἔνην καὶ νέαν. Porro Graeci tres in decades mensem dividebant ita ut dies primae decadis ἱσταμένου dicerentur, secundae μεσοῦντος, tertiae φθίνοντος etc. Placet id in antecessu adnotasse.