Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/251

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Hac satus[1] aurato cinctus latus ense decorum
Latonae partu est. octavaque nonaque mensis
 950Vtraque crescentis fauste mortalibus apta.
Sic quoque et undena, et veniens duodena putanda,
Haec bona tondendis ovibus, flaventibus illa
Frugibus aestivos per campos falce secandis.
Sed melior duodena tamen: namque aëre pendens[2]
 950Stamina tum properat sublimis aranea ramis
Tendere, tum magnos formica attolit acervos
Haud hyemis frustra memor et praesaga futuri.
Hac iuvet ordiri[3] telas, hac sedula virgo

  1. ↑ - - - ... Apollo hac satus etc. Diogenes Laërt. in Vita Platonis ait: nascitur Plato Thargelionis septimo, quo Delii natum Apollinem dicunt etc. Idcirco omnium mensium septimus dies Apollini sacer.
  2. ↑ 954 ... namque aëre pendens etc. Araneum in aëre suspensum nere fila ἤματος ἐκ πλείου idest die pleno seu adulto, dicit poëta. Ego illud die adulto seu pleno omisi, quod satis intelligatur fieri in diebus aestivis, qui non dimidiati sed pleni dicebantur. Guieto est meridies quemadmodum et Scaligero. Sed quis dicat meridie tantum et araneos nere et formicas grana colligere? Ineptiis non sunt ineptiae addendae: absurdum satis, eo fieri haec potissimum die, affirmasse poëtam.
  3. ↑ 958 Hac iuvet ordiri etc. Hesychius dicit, ἱστούς vocare Graecos erecta illa ligna, quibus stamina intenduntur ad telam faciendam. Latinis est iugum, et Catoni tela iugalis. Itaque in ordienda tela oportet primum telae pedes erigere, et iis iugum imponere, quod Ovidio est, telam iugo iungere, Hesiodoque ἱστὸν σήσασθαι etc.