Coeptet opus. decimam post mensis tertia[1] primum
960Quae venit orta, satis contraria. semina mitte
Spargere: felices truncis sylvestribus illa
Inserere utilius ramos; favet optima plantis.
At decimam post sexta, ubi iam decrescere luna
Incipit, arboribus laeva est; prolique virili
965Vtilis. haud aeque teneras amat illa puellas;
Gignendisque adversa micat, thalamoque iugandis.
Haud quoque femineo generi bona prima creando
Sexta oritur[2]. molles illa felicius hoedos,
Lanigerosque ovium foetus castrabis, et altis
970Sepibus infixis circum stabula undique claudes.
Haec eadem iuvat usque mares, et iurgia gaudet
Ingerere, et falsa mendacia fingere lingua,
Molliaque, ac caeca melius latitantia nocte
Verba loqui, lenes quando[3] vocat hora susurros.
- ↑ 959 ... decimam post mensis tertia etc. Cur haec omnia, videat Hesiodus, et qui cum ipso velit desipere.
- ↑ 967 ... prima creando sexta oritur etc. Idest sexta dies primae decadis seu mensis ἱσταμένου.
- ↑ 974 . . . lenes quando etc. Κρυφίους τ' ὀαρισμούς ego intellexi iuxta illud Horatii Flacci :
Lenesque sub noctem susurri
Composita repetantur hora etc.
Quae de quarta die dicuntur, aliter verti quam ceteri interpretes latini, optimam Graevii explicationem sequutus.