Difficilesque gravesque. illis est fama catervas
Eumenidum late terras errare per omnes,
995Suppliciisque agitare homines immitibus Horci,
Quod mala periuris genuit Discordia monstrum.
Septima post decimam Cereri favet: area fruges
Ventilet ad zephyrum versas, et montibus altis
Robora deiiciat ferrum, quaeque apta cubili,
1000Quaeque olim valeant casus perferre marinos:
Incipe sed quarta fragilem tibi condere cymbam.
Nona autem[1] decimam post lucem, ut pronus in aequor
Phoebus vergit equis, melior. sed nona priores
Ante decem, aequa homini, nullique obnoxia fraudi,
1005Vel tegere arboribus campos, vel certa parare
Germina si placeat: non votis obstitit umquam.
At pauci norunt, decimam post tertia quantis
Sese muneribus iactet, quae commoda portet,
Optima, seu caesis intexere dolia lignis,
1010Seu iuga iumentis, bobusque imponere coeptes,
Atque alto celeres domitare in pulvere mannos.
Hac etiam in pelagus nigram deducere pinum
Luce iuvat: pauci tamen illi fidere suerunt,
Veracemve putant. decimam post solvere quarta
1015Ora cadis praestat: lux omnes anteit illa
Sacra deis. alii contra post denique lucem
- ↑ 1002 Nona autem etc. Adverte, non solum dies omnes non esse aeque felices, sed eosdem etiam dies alios post meridiem feliciores alios mane. Quo quid ridiculum magis?