Haec pagina emendata est
Vicenam id faciunt, roseo quum fulget Eoo
Exoriens aurora: eadem nam vespere ab atro
Deterior nocuae mala semina colligit aurae.
1020Scilicet hae superum dono mortalibus aegris
Luces fata ferunt: mediae sine sorte relictae
Nil possunt, aliusque aliam vir tollere certat
Laudibus; at pauci caussas deprendere norunt:
Saepe eadem mater[1] lux est eademque noverca.
1020Illum ego felicem fortunatumque putarim
Ante alios unum, qui rite haec omnia prudens
Et sciat et servet[2] dis carus; certaque captans
Auguria e caelo, male noxia crimina vitet.
- ↑ 1024 Saepe eadem mater etc. En uno pene versiculo aut destructam omnem de fastis diebus, ac nefastis doctrinam, aut inutilem eorumdum dierum observationem redditam. Recte igitur Heraclitus reprehenderat Hesiodum, inanes huiusmodi fabellas merasque nugas, ut sapientior caeteris hominibus videretur, voluisse populo tamquam res alicuius momenti venditare. Apparet etiam Plutarchum, in quodam commentario ad hoc ipsum poëtae carmen, egisse de hac controversia, utrum scilicet alii sint habendi dies fausti, alii vero infausti, in vitaque Camilli ostendit iisdem diebus et laeta saepe et adversa contigisse.
- ↑ 1027 Et sciat et servet etc. Optima sententia, si a vano deorum cultu ac superstitione ad veram sanctamque religionem transferatur: pietas enim si negligatur ut est infortuniorum caussa, ita si diligenter excolatur, maximae certaeque felicitatis origo est.