Haec pagina emendata est
HESIODI ASCRAEI
DEORVM GENERATIO.
Principium nostri[1] Musae sint carminis, alta
Quae iuga concelebrant, sacras Heliconis et umbras[2],
Pernicique solum plaudunt pede caerula propter
- ↑ VERS. 1 Principium nostri etc. Vti carmini Operum et Dierum priores decem versus ab antiquissimis iam temporibus assutos fuisse credidit et Pausanias et Scaliger et Heinsius et Clericus; ita et Theogoniae priores hos cxv versus suppositos esse censuit Guietus. Illi Opera et Dies a contentionum divisione incipere affirmarunt; hic a Chao Theogoniam auspicatus est. Verum huic Guietiano placito non solum antiquitas tota adversari videtur, sed et poëtarum consuetudo, qui antequam rem ipsam aggrediuntur, de qua scribere constituerunt, solent aliquid praefari, Musasque invocare, ut quidquid canunt, earum afflatu incitati canere videantur. Multo magis id Hesiodum fecisse credibile est, qui se a Musis edoctum non uno in loco gloriatur.
- ↑ 2 Heliconis et umbras etc. Quas nisi patrias Boeotus vates Musas invocet? Helicon enim Boeotiae mons est Ascrae imminens. Porro si Sam. Bocharti coniecturae fidendum, phoenicia vox hhalik vel hhalikon, unde videtur Helicon fluxisse, montem altum significat, uti re vera est.