Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Stagna Iovisque aram[1]; tum lotae mollia membra
 5Permessove, Olmiove[2], aut fonte Hippocrenes
Pegaseo, aonii divino in vertice montis
Inter se dulces gaudent agitare choreas
Ingentem edentes sonitum procul. inde citato
Delapsae cursu et noctis caligine septae[3]
 10Ingeminant te, magne pater, te voce canentes

  1. 4 Stagna Iovisque aram etc. Heliconem esse πολύυδρον nemini non notum. In eo autem et aram. Iovis fuisse ab Hesiodo discimus.
  2. 5 Permessove, Olmiove, aut etc. Clericus Olmium Permessum atque Hippocrenem a vocibus phoeniciis deducit, ut Olmius sit ab hholmajo, quod valet dulcis aquis; Permessus a pheer-metso, quod est puteus aut fons purus; Hippocrene sit happhigran, hoc est fons erumpens. Haec ille e Bocharti doctrina, a quo tantum dissentit in interpretatione Permessi, qui per ipsum derivandus est a beer-metso, idest fons processus. Sed ego quamvis sciam graecos a phoenicibus multa didicisse, quae uti sua posteris venditarunt, tamen plus iusto phoenicissantes, si ita loqui fas est, graecos fuisse factos et a Bocharto et a Clerico suspicor. Ad rem redeamus. Permessus ex Helicone ortus cum Olmio confluit in Copaïdem lacum, uti docet Strabo lib. ix. Hippocrene autem graecis est equi fons, quem a Pegasi ungula excitatum ferunt Poëtae; quamobrem non immerito fortasse addidi in versione illud Pegaseo.
  3. 9 ... noctis caligine septae etc. Musas noctu incedere, ne videantur ab hominibus, passim legere est apud Poëtas. Nec vero id, uti pleraque alia, absurde ab iis fictum; ne mendacii scilicet convincerentur, si aliter dixissent: plurimos enim testes falsitatis habuissent.