Haec pagina emendata est
Auroram, Solisque iubar, Lunaeque nitorem,
20Latonam, Japetum, et Saturni pectora vafra,
Terramque, Oceanumque patrem, Noctemque nigrantem,
Magnorumque alios, genus immortale, deorum.
Me quoque lanigeros pascentem in saltubus agnos[1]
Hesiodum cantus docuere Helicone sub almo,
25Vt mihi se primum tali cum voce videndas
Obtulerunt divae, magni Iovis aurea proles.
Sub dio, o vigiles pastores, probra virorum[2],
- ↑ 23 ... pascentem in saltubus agnos etc. Ergo Hesiodus et pastor fuit et pastoritiam vitam egit; quod nullam tum natalium infamiam denotabat, sed tantum vigentem adhuc antiquissimorum temporum auream illam vitae simplicitatem, quam et in locupletissimis Hebraeorum Patriarchis admiramur, et in maximorum regum filiis apud Homerum. Quid quod
Pavit et Admeti tauros formosus Apollo etc.?
Caeterum ego crediderim, fuisse Hesiodum a puero pascendis gregibus destinatum, sed quum maximum a natura ad poëticam facultatem habuisset ingenium, litteris deinde sese excoluisse diligenter, atque artium disciplinis imbuisse, quas illa ferebant tempora. - ↑ 27 ... probra virorum, etc. Haec certe Musarum alloquutio minime urbana videri possit, nisi velit Hesiodus significare, Musas et ex pastoribus, qui κάκ' ἐλεγχέα et γαστέρες solum sunt, maximos vates efficere posse, ut de se ipso nulla antea doctrinae laude florente vatem suavissimum effecerunt. Nam quod Clericus ait, gratulari sibi poëtam, quum primum alloquutae sunt ipsum, conviciis esse usas Musas, quod id proprium fuerit primaevae simplicitatis atque amoris indicium, non placet. Scio quidem et ab amantibus dici solita convicia; et de hac re sibi gratulari Catullum in, eo lepidissimo epigrammate :
Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit etc.
Sed haec admodum diversa sunt ; et quod attinet ad epigramma, illud praesente viro tollit omnem dubitationem, quam ob caussam gauderet iis conviciis Catullus.