Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Mirandum visu, diamque in pectora vocem
Spirantes, qua prisca sciam, venturaque vates[1]
 35Pangere, me divum voluere intexere laudes,
Seque adeo primo[2] et postremo dicere cantu.
Cur tamen haec quercuque super[3] petraque revolvo

  1. 34 ... venturaque vates etc. Lucianus, in διαλέξει πρὸς Ἡσίοδον, eum furtive de more interrogat, quae et quando futura cecinerit detexeritque hominibus? Vide Hesiodi responsionem; et illud in primis tibi persuadeas, non quaerendam esse a poëtis nimis religiose rationem rerum omnium, quas dixerint; sed sciendum, multa a poëtis et metri caussa et aurium voluptatis proferri. Sed Lucianus his dictis minime aquiescit, eumque ludibundus exagitat.
  2. 36 Seque adeo primo etc. Virgilius Eclog. viiI:
    A te principium, tibi desinet etc.;
    et Horatius etiam multo pressius ep. I lib. I:
    Prima dicte mihi, summa dicende Camoena etc.
    Porro hinc sese totum effundit Hesiodus in Musarum laudes, quarum et suavitatem et scientiam et potentiam celebrat, ut parem accepto beneficio gratiam referre videatur.
  3. 37 Cur tamen haec quercuque super etc. Optime quidem haec explicat Scholiastes inquiens: Quid haec ad rem quam aggressus sum? Quem sequutus ego, illa avius a coepto addidi, ut clarior sententia sit. Homerus habet huiusmodi loquutionem Iliad. x et Odyss. Y. Primo loco ea utitur ad inanes sermones, quos Achilles laturus non erat, significandos; in secundo ad fabulam respicit, qua homines a quercubus lapidibusque nati ferebantur, Penelopemque inducit alloquentem Ulyssem, quem adhuc, unde et quis esset, non cognoscebat. Dixi autem quercuque super petraque etc. usus praepositione super pro usitatiore de, auctore ac duce Virgilio, qui in fine lib. iv Georg. ait:
    Haec super arvorum cultu, pecorumque canebam,
    Et super arboribus etc.