Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 65Tempora, et exactis aderat iam mensibus annus,
Illa novem peperit concordi pectore gnatas,
Carmina queis cordi securaque gaudia mentis.
Nec procul imbriferi distant a vertice Olympi,
Semper ubi laetosque choros, laeta atria complent
 70Sedibus adiunctae Charitum[1], queis ipse Cupido
Additus est, celebratque dapes simul. omnia dulci
Voce fremunt, quoties cunctorum ex ordine divum
Naturasque canunt, legesque, atque aurea dona.
Tum quoque siderei[2] scandentes culmen Olympi
 75Ibant cum suavi fremitu, carmenque sonabant
Ambrosium. vario tellus clamore resultans,
Sub pedibusque solum gradientum ante ora parentis

  1. 70 Sedibus adiunctae Charitum etc. Recte quidem vicinae Musis habitare dicuntur Gratiae, uti et Cupido. Quid enim Musae valeant, nisi accedat Gratiarum lepos, et Cupidinis non lascivientis, sed animorum motus honeste excitantis, hilaritas?
  2. 74 Tum quoque siderei etc. Iupiter, uti omnibus notum, habitus est summus caelorum rex; sed idem, quum homo antea fuisset, ut multa de eo nobis ab antiquitate tradita persuadent, Thessaliae imperavit. Quare Olympus Thessaliae mons ab aliis poëtis, et ab Hesiodo praesertim, pro ipso saepe caelo accipitur, et vice versa caelum pro Olympo monte, foeda quadam rerum nominumque confusione, qua id manifeste constat solum, nihil certi antiquos Theogoniarum scriptores habuisse, sed hac illac parum sibi consentientes errasse.