Ridebat concussum. alta sed rector in arce
Ille sedet, dirumque tonans et fulmina quassans
80Ignea, Saturno iam vi genitore subacto[1],
Singula rite regit, dis et partitur honorem.
Tali voce canunt Musae supera alta tenentes,
A magno genitore novem Iove germina nata,
Clioque, Euterpeque,[2] Thaliaque, Melpomeneque,
85Terpsichoreque, Eratoque, Polymniaque, Uranieque,
Calliopeque alias inter praestantior omnes,
Magnanimos quae pone duces comitatur ovantes.
Quem nam cumque Iovis gnatae dignantur honore,
Aspiciuntque ultro venientem in luminis oras
90Regnaturum olim, linguam illi nectare dulci
Suave rigant, ut verba fluant manantia melle.
Attonitae hunc gentes late admirantur, et unum
Suspiciunt, quoties populis dat iura vocatis
Concilio in magno. nulla formidine captus
95Ipse serens ius atque pium profatur, et acres
- ↑ 80.... Saturno iam vi genitore subacto etc. Qua id ratione ac ciderit, multi iam memoriae prodiderunt, et mox videbimus, ubi ad Titanum pugnam egregie ab Hesiodo descriptam perveniemus.
- ↑ 84 Clioque, Euterpeque etc. Haec sunt novem Musarum nomina, quarum singula aliquod e poëseos officiis seu effectis significant. Calliope autem idcirco praestantior ceteris dicitur, quod illi Epopeia tribuitur genus poëseos omnium maxime excellens; quo nempe heroum laudes celebrantur.