Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Terra domus sedesque[1] deum secura, quot alti
Immortale agitant aevum per culmina Olympi,
Tartaraque immenso[2] subter tenebrosa recessu,

  1. 131 Terra domus sedesque etc. Altera a Chao Terra est; sed a quo ipsa facta sit, quum sileatur, eam etiam iuxta Hesiodum ἀγενήτην dicere necesse est, saltem quod pertinet ad eius informem originem, qualem fortasse et Aristoteles statuebat. Quomodo autem ea esse potest sedes deorum, quum dii non in terris, sed in caelo habitare credebantur? Ideo nimirum, quod ii qui postea dii habiti sunt, homines erant, superstitiosaque aliorum hominum vel benevolentia, vel inscitia in caelum post mortem fuerunt evecti. Videbimus autem terram ipsam esse quamdam personam, et ex caeli congressa, velut feminam ex mare, producere quamplura. Id fortasse allegorice fictum, quod terra pluviis irrigata ac sole calefacta fit frugifera.
  2. 133 Tartaraque immenso etc. Quid Tartarus? Guieto est ὑπὸ τὴν γῆν μέρος τοῦ χάους; immo potius per Hesiodum terrae pars nobis aversa, quum sit μυχῷ χθονὸς εὐρυοδείης. Sed alio in loco ab eodem Hesiodo sub terra, seu, ut clarius dicam, trans terram Tartarus collocatur. Vbicumque sit, Clericus docet vocem phoeniciam tarahhtarahh derivari a radice hebraea et arabica tarahh, et significare molestiam creare et longe amovere. Itaque Tartarus erit molestissimus ac remotissimus locus, quum repetitio radicalium sit apud Hebraeos superlativi loco. Huic explicationi ea, quae Hesiodus de Titanum carcere dicit, favere maxime videntur.