Haec pagina emendata est
Praeterea Montesque altos gratissima nymphis,
Quae iuga, quae saltus habitant, tecta; atque profundi
145Progenuit Pelagi refluentibus aequora rivis,
Et Pontum dulci sine amore[1]. hinc ipsa corusco
Concubuit Caelo[2], Oceanumque enixa creavit,
- ↑ 146 Et Pontum dulci sine amore etc. Distinguit Hesiodus Pelagus ac Pontum, fortasse ut significet mare, quod Tyrrhenum dicimus et Euxinum. Cur vero hic Pontus sit dulci sine amore, nihil dixerunt, aut Guietus, aut Clericus, aut ipse Graevius; nam nihil de Euxino suspicati sunt. Iohannes Rinaldus Carlius, quem ego virum honoris caussa nomino tum ob eius singularem doctrinam eruditionemque, tum etiam ob eximiam, qua me complexus est, humanitatem, quum in italica huius poëmatis versione adhuc adolescens hunc locum interpretatus esset de Euxino mari, illud ἄτερ φιλότητος dicit maxime convenire Euxino, quod antiquitus Axenos vocabatur quasi inhospitalis et propter insulas Cyaneas naufragiis famosas, propter barbararum gentium, a quibus incolebatur, feritatem. Id et Ovidii testimonio pluribus in locis et Plinii Hist. lib. vI cap. 1 facile esset confirmare.
- ↑ 147 Concubuit Caelo etc. Quid est concubuit Caelo, nisi quod Terra, quae prius tota aquis tegebatur, quum in varias cavitates vallesque dehisceret, locumque aquis efficeret, ipsa quodammodo emerserit, ac proinde caelo propinquaverit? Illa autem aquarum congregatio, quae in maximum telluris hiatum resedit, Oceanum effecit, cuius nomen vel repetatur ab antiquissima graecorum voce Ὠγήν ab hebraea Aggan, vel a chaldaica Ogan, sonat lacum, craterem, et Bocharti cap. XXXVI cavitatem etc. Vide adnot. Clerici, lib. I, Chanaan, et Cudvohortum, et alios Scriptores, qui de tellure primitus aquis cooperta egerunt. Hoc obiter animadverto, Caelum esse mihi masculini generis, quum numen quoddam fingitur, uti est et M. Tullio, et passim Scriptoribus latinarum veterum inscriptionum soli Hygino Caelum dicitur, non Caelus.