Haec pagina emendata est
155Brontenque, Steropenque, et magnis viribus Argen,
Qui tonitru fecere Iovi fulmenque dedere.
Omnia dis illi similes; at fronte sub hirta
Vnus erat rutilans oculus, qui circulus ingens
Quod veluti curva splendebat lampade frontis
160In medio, instituit vero de nomine dici
Cyclopas: vis multa inerat[1], roburque, dolique.
- ↑ 161 . . . . vis multa inerat etc. Cyclopes fuisse non modo viribus sed et arte pollentes, Hesiodum heic voluisse significare, auctor est Clericus. Sed Homerus, ubi in Odyssea de Cyclopibus sermonem habet, videtur contrarium sentire, et genus hominum ferum omnino atque agreste depingere, ut pote qui neque iura haberent, neque agriculturam exercerent, neque navigationem cognoscerent, neque hospitalitatem colerent. Ita enim, ut ego verti, ipse ait lib. ix:
proramque Cyclopum
Vertimus ad terras. haud est affabilis ulli
Effera gens, fastuque tumens etc.
et post pauca
nec frangit glebas neque conserit arva;
Non populi coetus agitant, nec iura, nec ulla
Foedera in aërio praerupti vertice montis
Antra tenent. sua quisque regit etc.
Itaque si heic ab Hesiodo iisdem artis aliqua praestantia tribuitur, malim id intelligi dictum de Bronte, Sterope, aliisque vulcaniae officinae administris, de quibus Virgilius ait:
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro
Brontesque, Steropesque et nudus membra Pyracmon etc. quam generatim de universa Cyclopum gente.