Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/64

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Iamque aderat Caelus ducens nigrantia noctis
Tegmina, et ardenti flagrans praecordia telo
Coniugis in gremium[1] properat se infundere; et omnes
Incubat in partes. affusum protinus acer
 200Excitus insidiis gnatus[2] laeva occupat ipsum,

  1. 198 Coniugis in gremium properat etc. Hinc fortasse illud Virgilii Georg. lib. II.
    Tum pater omnipotens foecundis imbribus Aether
    Coniugis in gremium laetae descendit, et omnes
    Magnus alit magno commixtus corpore foetus.
    Itaque, ut alias monui, si quis dicat, hanc omnem caeli cum tellure commixtionem nihil esse aliud, quam terram a pluviis irrigatam iisdemque foecundatam, Virgilii etiam auctoritate se tuebitur.
  2. 200 Excitus insidiis gnatus etc. Habitus heic metentis optime describitur: laeva enim aristas comprehendimus, dextraque falcem supponimus; quae quum resecantur, non amplius pubescunt; grana vero quae excutiuntur, rursum in terra adolescunt. Hinc illa, credo:
    nam quotquot in alvum
    Sanguineae erupere atro de vulnere guttae,
    Suscepitque omnes terra, ac vertentibus annis
    Edidit immanes et Erinnyas, et fera monstra etc.
    Sed Clericus ingeniose rem aliter explicat, allegoriamque interpretatur. Quaenam sunt haec μήδεα, inquit, quae abscidit Saturnus? Omnino existimo Hesiodum, et qui eum hac in re antecesserant aut sequuti sunt, lusisse in ambiguo. Vox μῆδος duo significat pudenda et consilium, quumque audissent dici Saturnum ἀποτεμεῖν μῆδος, data opera ita rem acceperunt, quasi narraretur ei pudenda resecuisse, ut τερατολογίας, quas habebant, locus daretur; quamvis probe scirent consilium seu consiliarios intelligi, quorum impulsu Thessalia excedere coactus fuerat Saturnus. Hosce igitur consiliarios fugavit, et navibus in Asiam redire coëgit. Sic Clericus: ipse enim in ea est opinione, quae et verisimilior et communior, primos Graeciae incolas sive Bosporum transfretantes, sive Euxinum circumeuntes ex Asia venisse, sedesque in Macedonia et Thessalia fixisse, quandoquidem illic erat Saturnus, quum a love victus est, ipseque postea Iupiter ibidem regnavit e Creta devectus. Haec vere digna sunt quae dicantur, nugae canorae. An hinc etiam antiqua illa Venus sine concubitu, et recens Spallantiana confirmabitur?