Haec pagina emendata est
Fallereque ignarum. natorum hic maximus ortu
Exstitit; atque senex dictus, quod pectore vero,
Quod placido ingenio vigeat, nec iura nec aequum
Despiciens leges semper sciat ipse tueri.
170Post hunc Thaumantem[1] magnum, Phorcynque valentem
- ↑ 270 Post hunc Thaumantem etc. Thaumas est Iridis pater. Ideo autem eumdem Ponti Terraeque filium esse dictum credo, quod vapores quos Terra Pontusque exhalat, concrescunt in pluviam, ex qua a Sole illustrata reflexis rite refractisque radiis Iris exoritur. Ei autem Thaumanti nomen inditum puto, quod eius filia Iris illa
Mille trahens varios adverso sole colores
formosa est, maximaeque omnibus admirationi. Ceterum si antiqui poëtae hac aetate vixissent, non Thaumantem, sed ipsum Solem Iridis patrem statuissent, quod elegantissimo carmine praestitit Carolus Nocetius. Eodem autem versu mentio fit Phorcynis. Hic nauclerus fortasse quidam navigandi fuit peritissimus, qui cum inter deos ab hominibus eamdem artem profitentibus relatus fuerit, portuum orarumque variarum praeses habitus est, in iisque colebatur, ut non semel Homerus in Odyssea testis est.