Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Commixtus Terra genuit, Cetoque decentem[1],
Eurybiamque animum duro ex adamante gerentem.

At Nereo genitore[2] et pulcra e Doride gnata
Oceani, extremi fluviorum in gurgite vasto
 275Oceani, aequoreae sata gens celeberrima nymphae
Protoque, Eucrateque[3], Saoque, Amphitriteque,

  1. 271... Cetoque decentem etc. Cur Ceto decens seu mavis formosa , quae natas maxime deformes edidit, heic dicatur, plane fateor ignorare. An illud additum καλλιπάρῃον est unum e perpetuis mulierum additis? Graeci sane poëtae hac in re liberiores quam latini, Eurybia vero ideo fortasse ferreum habere animum dicta est quod late terra marique violentiam exerceret: εὐρύς enim est latus, a, um; et βίος vis. Sed hoc est divinare aut potius desipere.
  2. 273 At Nereo genitore etc. Foecundissimae Nerei, Ponti filii, et Doridis filiae Oceani fuere nuptiae, ex quibus quinquaginta Nereïdes, quarum heic nomina recensentur, exortae sunt. An haec nympharum multitudo Nerei proles dicitur, quod Pontus Euxinus, cuius ipse filius, multis magnisque fluminibus in se confluentibus celebris est? Clericus suspicatur, quemadmodum alias nymphas statuerat animas defunctorum, ita etiam hasce animas eorum esse, qui aut in mari vitam amiserunt, aut insulas primi coluerunt. Ne mirere autem heic Oceanum ab Hesiodo dici fluvium; nam et ab Homero saepe hoc nomine insignitur, propter aestum, credo, quo agitatur moveturque.
  3. 276 Protoque, Eucrateque, etc. Animadverte multa nympharum nomina, quae in hoc Hesiodi catalogo leguntur, diversimode scripta esse et apud Hyginum et apud auctorem Bibliothecae, qui Apollodorus esse creditur; complura etiam esse omissa. Notum est autemomnibus, qui graece sciunt, haec Nereïdum nomina pro arbitrio poëtarum ficta, sed ita tamen ut singulis sua sit significatio et munus aliquod inditum, quo nautae aut indigere aut gaudere aut etiam adiuvari possint. Videsis singulorum nominum explicationem diligentem apud Hesiodi graecum Scholiasten.