Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/76

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Eudoreque, Thetisque, Galeneque, Glauceque,
Cymothoë, Spioque, Thoe, Thalieque venusta,
Eulimene, et Melite iucunda, et suavis Agave,
{ 280Pasitheeque, Eratoque, ulnasque rubens Eunice,
Dotoque, Crantoque[1], Pherusaque, Dynameneque,
Nesaea, atque Actaea, et candida Protomedia,
Dorisque, et Panopea, et pulcra genas Galatea,
Et roseo Hippothoë simul, Hipponoëque lacerto,
 285Cymodoceque, sali quae nigro in marmore fluctus
Flabraque ventorum facile gliscentia mulcet
Cum talos pulcra Amphitrita et Cymatolega;
Cymoque, Eïoneque, bene et redimita Halimede,
Glauconome risu gaudens, et Pontoporia,

  1. ↑ 281 Dotoque, Crantoque, etc. Textus vulgatus habet Dotoque, Protoque etc.; sed quum Proto superius iam fuerit nominata, aut illic corrupte hoc nomen legitur aut heic. Habemus Cranto Nereidis nomen, ut bene observat Graevius apud auctorem Bibliothecae: hinc expungendam Proto iudicavi, et substituendam Cranto, ne temere nomina repeterentur eadem.