Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/81

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Atque ille effugiens alte pernicibus alis
Vt patriam liquit flaventia mala ferentem,
Caelicolas adiit, placidaque in sede receptus
 325Horrisono tonitruque Iovi fulgurque ministrat.
Post etiam triplici[1] surgentem vertice magnum
Geryona eduxit thalamis et amore potitus
Calliroae nymphae pulcherrimae Oceanines.
Illum autem Alcides fulgentibus exuit armis
 330Iuxta armenta boum[2], quum turbidus ex Erythia
Irrigua validos lunata fronte iuvencos

  1. 326 Post etiam triplici etc. Chrysaor ex nympha Calliroa Oceani filia Geryonem suscepit, qui forte triceps ideo fuisse dicitur, quod fuerit dux trium agminum, quae ab Hercule, quum in eius regnum incursionem fecisset, victa ac profligata sunt.
  2. 330 Iuxta armenta boum etc. Haec in Erythia gesta: Erythiam autem Strabo docet lib. III Geogr. Gadira videri vocare Pherecydem, in qua quae de Geryone dici solent, fabulantur contigisse. Alios vero eo nomine vocare insulam obiectam huic urbi, et freto unius stadii diremptam etc. Posteriores etiam scriptores eamdem insulam statuunt Hispaniae proximam, de cuius pascuorum bonitate vide eodem loco Strabonem. Samuel Bochartus negat Erythiam fuisse aptam alendis saginandisque bobus, sed ovibus, contra quem, si vacat, Clericum disserentem in edit. sua ad hunc versum consule. Volunt praeterea quidam, hanc postea insulam dictam fuisse Aphrodisiadem, et insulam Iunonis a templis Astartes deae Tyriorum, quam et Venerem et Iunonem graeci interpretabantur. Porro recentioribus plerisque geographis Erythia nunc Barlenga dicitur, cui adiacet alia minor insula Barlengota dicta etc.