Haec pagina emendata est
Nec senio turpi nec dirae obnoxia morti.
Cui perhibent[1] ferali in amore Typhaona mixtum
- ↑ 348 Cui perhibent etc. Singulare sane connubium semiserpentis et venti vehementissimi. Si scholiastas audías, heic allegorice Hesiodus diversas ventorum sub terra generatorum commotiones innuit; si astronomos, tempus hyemale seu solem in signis hyemalibus; si vero Clericum audias, veram historiam a Phoenicibus auditam sed male a Graecis intellectam heic fabulis involvit poëta. Is enim, et recte quidem, Arimos vult esse tractum Palaestinae, in quo erant urbes Sodoma, Gomorra, Adma et Tsebohimi, quarum incolae voce patria Tipho signabantur, quia submersi erant in lacu Asphaltite; nam ea vox submersum sonat. Vox vero Echidna est interpretatio per eumdem Clericum vocis Tseboah, unde factum nomen urbis Tsebohim; nam Tseboah serpentis genus est, ut docet etiam Sam. Bochartus in Hieroz part. il lib. I cap. vil. Hinc sequitur, Graecos, quum audissent a Phoenicibus, Tsebohitam cum submerso descendisse in terrae cavernas in Aramaea, vertisse viperam cum Typhone descendisse etc. Tota in eo aequivocatio est, quod nomen incolarum urbis Tsebohim crediderunt esse nomen serpentis, et nomen appellativum Tipho, quo significabantur omnes submersi in lacu Asphaltite, nescio cuius monstri esse proprium nomen putarunt. Ita rem digerit ingeniose atque erudite Clericus. Ceterum Strabo qui lib. xvi docet Arimos per Posidonium esse non locum aliquem Syriae vel Ciliciae vel alterius terrae, sed Syriam ipsam, addit Orontem fluvium nomen ab illo, qui in eo pontem fecerat, Orontis mutasse, quum antea vocaretur Typhon. Huic autem loco, quae de Typhone a fulmine icto et de Arimis fabulae docent, afficta esse. An et illa Campaniae insula Inarime, sub qua Virgilius aliique latini poëtae Typhoeum degere dixerunt, facta est ex male intellectis vocibus εἰν Ἀρίμοις? Ita sane videtur coniuncta praepositione cum ipso nomine.