Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Lernaeam; niveis Iuno quam candida palmis
Nutriit, Alcidae nimium indignata. sed illam
Amphitryoniades mavortio Iphiclidae[1]
Additus, auxilioque Ageliae Pallados[2] usus,
 360Perculit insurgens, ac multa caede peremit.
Mox eadem[3] patulis spirantem naribus ignem,

  1. 358 Amphitryoniades mavortio Iphiclidae etc. Iolao nimirum Iphiclei gnato, cuius aurigatione, et in pugna contra Cycnum Martis filium usus est Hercules. Vide Scutum etc.
  2. 359 ... Ageliae Pallados etc. Quemadmodum Herculi Iuno semper infesta fuit, ita Pallas propitia. Porro A'yɛɛía Graecis dicitur Pallas, quod praedatrix est ab aya nimirum et aɛía. Hoc vero adiunctum, quum sollemne fit Palladis, placuit retinere in latina etiam versione.
  3. 361 Mox eadem etc. Echidnae proles etiam Chimaera, cuius multi poëtae meminerunt, ac in primis Homerus Iliad. lib. vi, ubi haec habet de Bellerophonte:
    mora nulla, profectum
    Indomitam iussit prosternere morte Chimaeram,
    Monstrum horrendum, informe, atrox, nec semine cretum
    Mortali. ante leo, postremo corpore serpens
    Squameus, in medio capra ingens, ore vomebat
    Caeruleam vasto flammam. crudele peremit
    Ille tamen moustrum etc.
    Heic autem velim animadvertas, Hesiodum, quum in huius monstri descriptione dixerit tria eidem capita fuisse, leonis nempe, serpentis, atque caprae, repetere eamdem descriptionem duobus versibus, qui nullo mutato verbo et in Homero leguntur: Πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ δράκων etc., quos quidem duos versiculos Clericus opinatur, Hesiodum, aut ab Homero mutuos sumpsisse, aut quum vulgo ferrentur ore hominum, suo poëmati impune inseruisse. Quod quum dicit, Hesiodo Homerum antiquiorem putat, cui sententiae, ut et alias monui, non facile assentior. Ego potius dixerim, duos hosce versus amanuensium negligentia huc intrusos, quod illos forte in codicis, quem exscribebant, margine signatos invenissent ab aliquo viro erudito, quasi illustrationem hoc loco appositam. Nihil enim habent novi, quod dictum non fuerit; et contra Hesiodia haec Chimaerae descriptio duobus hisce Homeri versiculis recte illustratur. Vide recentissimam Graeciae historiam a cl. Denina conscriptam lib. I cap. 4.