Haec pagina emendata est
Vmbrifero, Nemeae nemorosa in sede locavit
Excidium populis. ibi longum insedit, et arva
375Implevit trepida formidine late Apesanti
Et Nemeae dominatus; eum dum vulnere stravit
Herculis indomito gliscens in pectore virtus.
Ceto autem cupidi[1] flagrans Phorcynis amore,
Mixtaque concubitu, stridentem protulit Hydrum,
380Qui vigil, extremis in finibus, aurea mala
Excubiis servat latitans tellure sub ima:
Vltima Phorcynis Cetusque haec edita proles.
Fudit at Oceano[2] labentia flumina Tethys
Eridanum, et Nilum, Alpheumque, et Strymona, et Istrum,
- ↑ 378 Ceto autem cupidi etc. Cetus et Phorcynis superius etiam mentio incidit. Hic vero serpens, qui ortus a Ceto dicitur, nihil aliud est nisi custos arborum, quae mala aurea ferebant, et de quibus iam egimus. Serpentibus res pretiosae custodiendae ab antiquitate assignabantur, quemadmodum et Delphis oraculum servabat Python serpens, et alius Martium fontem Thebis vicinum, et Colchis vellus aureum et sexcenta huiusmodi. Recte enim coniicit Clericus voces Ὄφις et Δράκων esse ab ὄπτομαι ει δέρκομαι, quae verba significant videre; adeoque non inverisimile, idem significare, esse in aliquo loco divitiarum pleno serpentem, ac custodem bene oculatum.
- ↑ 383 Fudit at Oceano etc. Bene fluvii dicuntur Oceani Tethyosque filii, vel quod a mari originem ducant per intimos terrarum meatus, vel quod vel quod a pluviis solutisque nivibus, quae ipsae a maris vaporibus aliisque exhalationibus in aëre concrescunt, ortum habeant. Haec autem fluminum ennumeratio est omnino vaga ac sine ordine digesta. Eridanus pertinet ad Insubriam in Italia, Nilus ad Aegyptum, qui ab Homero Aegyptus dictus est, Alphaeus ad Peloponnesum, quem cum Arethusa Siciliae fonte immisceri vates prodiderunt, Strymon Orphei cantu celebris ad Thraciam, Ister ad Scythiam, Maeandrus ad Lydiam seu Cariam, Rhesus ad Troiam, Phasis ad Colchos, Achelous ad Acarnanes, Nessus ad Thraces, Rhodius ad Troadem, Halicmaon ad Macedones, Heptaporus, Granicum seu Granicus, Aesapus, atque Simois ad Troadem, Pencus ad Thessaliam, Hermus ad Lydiam, Caïcus ad Mysiam, Sangarius ad Phrygiam superiorem, Ladon ad Arcadiam, Parthenius ad Paphlagoniam, Evenus ad Aetoliam, Ardescus ad Scythiam, Scamander ad Troiam. Sic scholiastes, quem si placet, adito.