Haec pagina emendata est
Quae vario pingunt per noctem lumine, stellas.
Styx quoque Pallantis[1] complexu et amore potita
430Zelon, formosamque educit in aethera Nicen,
Vimque simul, Roburque, animo praestantia firmo
Germina, non longa a magno queis tecta Tonante.
Non via, non requies ulla est, qua numinis adsint
Haud lateri comites; loca semper proxima servant.
435Sic voluit Styx alma die, quo maximus omnes
Sideream in sedem divos[2] regnator Olympi
Exciit; et quicumque deum secum arma tulisset
Titanas contra, nulli sua praemia dixit
Abfore, sed mansura eadem, quae semper habebant
440Munera concilio in sacro. prior aetheris axem
Styx adüt gnatis stipata sequentibus, usa
Consilio genitoris. eam dignatus honore
- ↑ 429 Styx quoque Pallantis etc. Styx est fons in Arcadia, de qua inferius aliquid dicemus. Liberi vero eiusdem fortasse sunt ipsi Arcades, qui Iovi cum patre pugnaturo suppetias tulere, fortissimique viri semper habiti sunt, quod ipsum nominibus iisdem impositis Hesiodus nobis innuere voluit. Hi vero Stygis filii semper adsistunt Iovi, eumque et domi et foris observant; quia forte Thessaliae reges antiquissimi Arcades habere solerent regii corporis stipatores.
- ↑ 436 Sideream in sedem divos etc. Heic dii, uti et inferius, ubi agitur de Iovis pugna contra Saturnum, a Titanibus distinguuntur: quamvis enim a Titanibus dii sint geniti, tamen hoc honoris nomine Iupiter ceterique, qui cum eo victores exstiterunt, affecti sunt κατ' ἐξοχήν, nam victos despicere, victoribus adulari solemus.