Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/99

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Post etiam vitae iuvenum[1], qui lumine cumque
 500Auroram aspiciunt nati, praefecit alumnam:
Haec nova cura; alias veteri possedit ab aevo.

Nec minus a magno[2] Saturno pressa creavit

  1. 499 Post etiam vitae iuvenum etc. Non mirum certe, eamdem Hecaten, quae cum Luna saepe, confunditur, esse κουροτρόφον, quum sciamus intra novem aut decem lunas formari edique in lucem pueros. Hoc quidem munus non habebat sub regibus prioribus Caelo ac Saturno Iovis est beneficium.
  2. 502 Nec minus a magno etc. Heic Hesiodus auspicatur maximam illam deorum turbam, qui a Rhea Saturnoque prognati sunt, Vesta nimirum, Ceres, Iuno, Pluto, Neptunus, atque ille fulminator Iupiter omnium rex. Vesta quidem, uti notum est, ignis focorumque praeses habita est, quae summa apud Romanos potissimum religione a Vestalibus servabatur. Huius deae nullum simulacrum fuisse in eius templo Ovidius docet Fast. lib. vi:
    Esse diu stultus Vestae simulacra putavi,
    Mox didici curvo nulla subesse tholo.
    Ignis inexstinctus templo celatur in illo,
    Effigiem nullam Vesta nec ignis habent.
    Et Pausanias idem affirmat lib. 1I: nam de Hermoniensium templo loquens, ingredientibus, inquit, in Vestae, signum quidem est nullum; tantum autem ara, in ipsaque Vestae sacrificant. Sed fuerit ita de his templis; Spanhemius tamen Dissert. XIII nummum protulit, in quo templum et signum eminet cum ara, ad quam Vestalis maxima quinque sociis adstantibus pateram tenens libat thus. Aliis etiam in nummis frequens Vestae imago visitur; clarissimumque inter cetera signum illud erat, quod Plinii aetate Romae in hortis Servilianis videbatur, opus Scopae. De eadem dea videsis Lipsium, Giraldumque. De Cerere autem satis ea sint, quae in eiusdem hymno habet Callimachus sic eam alloquens:
    Matura fer omnia campis;
    Pasce boves, et pasce pecus: da spicea dona,
    Da messem, pacemque; ille ut metat arva, labore
    Qui coluit. tu magna fave regina dearum,
    Et bona sis facilisque mihi etc.
    itaque ad eam fere omnis arvorum proventus pertinebat, ideoque a Graecis Δημήτηρ dicta quasi Δηὼ μήτηρ, cuius historiam, si libet, vide tom. vi Biblioth. Vniv. a Clerico conscriptam. Quid de Iunone dicemus? Si phoeniciae voces Hira aut Harah, aemulam aut zelotypam sonant, egregie Clericus profecto docuit, ab iisdem factum esse graecum nomen Heny; nihil enim Iunone, quemadmodum nobis illam veteres scriptores ac poëtae maxime effinxerunt, rixosum magis esse potest ac zelotypum. Aëris etiam ac serenitatis dea habita est.