Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/254

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Tunc jussit dux submoneri[1] omnes, ut fideliter irent preparati[2] Scalonam obviam inimicis nostris. Ipse vero cum patriarcha et Rotberto Flandrensi comite exivit de urbe in feria iiia[3] et Marturanensis episcopus cum eis.

Comes vero Sancti Egidii ac Roibertus Nortmannus[4] dixerunt se non exituros nisi certum bellum scirent. Jusserunt ergo militibus suis ut pergerent videre si bellum vere esset et reverterentur quantocius, quia ipsi mox essent paraii venire[5]. Ierunt illi videruntque bellum[6] et cito renuntiaverunt se vidisse oculis suis. Continuo dux, apprehenso Marturanensi episcopo, mandavit Hierusalem quo milites qui ibi erant prepararent se et venirent ad bellum.

Quarta vero feria illi principes exierunt et militaverunt ad bellum[7]. Episcopus vero Marturanensis rediit[8] reportans verba missa patriarche et duci exieruntque Saraceni obviam ei et apprehensum secum duxerunt. Petrus vero Heremita remansit Hierusalem ordinando et precipiendo Grecis et Latinis atque clericis ut fideliter Deo processionem celebrarent et orationes elemosinasque facerent ut Deus populo suo victoriam daret. Clerici[9] et presbiteri, induti sacris vestibus, ad templum Domini conduxere processionem, missas et orationes

decantantes, ut suum defenderet populum.

  1. submoveri A², A³, C¹, C² ; commoneri R.
  2. pergeremus parati C.
  3. in {iva feria C.
  4. Normannorum princeps A², A³, C ; Normannus princeps .
  5. ire A¹, B.
  6. hostes A², A³, C ; bellum paratum R.
  7. quarta vero… ad bellum omis dans A³, C, R.
  8. Marturanensis veniebat ferens ducis mandata militibus qui erant Hierosolimis, cui obviam fuerunt Sarraceni et apprehensum (apprehenderunt ) ilium duxerunt (duxeruntque ) secum. Quarta autem feria exierunt supradicti principes et equitaverunt ad bellum. Porro Petrus Eremita C (Ici s’arrête le manuscrit C³).
  9. Clerici namque B, C.