Denique patriarcha et episcopi aliique seniores congregati sunt ad flumen quod est ex hac parte Scalone[1]. Illic multa animalia boum, camelorum, ovium atque omnium bonorum depredati sunt. Venerunt autem Arabes fere ccc irrueruntque nostri super illos et apprehenderunt duos ex eis, persequentes alios usque ad eorum exercitum. Sero autem facto, patriarcha fecit preconari per omnem hostem[2] ut in summo mane cras[3] essent omnes parati ad bellum, excommunicans ne[4] ullus homo intenderet ad ulla spolia donec bellum esset factum, sed eo facto reverterentur cum felici gaudio ad capiendum[5] quicquid eis predestinatum esset a Domino.
Summo vero diluculo intraverunt in vallem nimis pulchram secus litus maris, in qua suas ordinaverunt acies. Dux instruxit suam aciem et comes Nortmannie suam, comes Sancti Egidii suam, comes Flandrensis suam, comes Eustachius suam, Tancredus et Gaston suam ; ordinaverunt quoque[6] pedites et sagittarios qui precederent milites et sic ordinaverunt omnia statimque militare ceperunt[7] in nomine Domini Ihesu Christi.
In sinistra vero parte fuit dux Godefridus cum sua acie comesque Sancti Egidii equitavit juxta mare[8] in dextra parte ; comes[9] Nortmannie comesque Flandrensis et Tancredus omnesque alii equitabant in medio. Tunc nostri sic ceperunt paulatim ambulare. Pagani
vero stabant parati ad bellum. Unusquisque suum ha-