Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/260

E Wikisource
Haec pagina emendata est

merens, lacrymando dixit : « O deorum[1] spiritus ! Quis unquam vidit vel audivit talia ! Tanta potestas, tanta virtus, tanta milicia que nunquam ab ulla gente fuit superata, modo a tantilla gente christianorum[2] est devicta ! Heu mihi tristis ac dolens ! Quid amplius dicam ? Superatus sum a gente mendica, inermi et pauperrima que non habet nisi saccum et peram. Ipsa modo persequitur gentem Egiptiacam, que illi plerumque suas largita est elemosinas dum olim per omnem nostram patriam mendicarent[3]. Huc conduxi[4] ad conventionem cc milia militum et video ipsos laxis frenis fugientes per viam Babilonicam et non audent reverti adversus gentem Francigenam. Juro per Machumet[5] et per omnia deorum numina quod ulterius non retinebo milites conventione aliqua, quia expulsus sum a gente advena[6]. Conduxi omnia armorum genera et omnia machinamenta, ut eos obsiderem in Hierusalem et ipsi prevenerunt me ad bellum itinere dierum duarum[7]. Heu mihi ! Quid amplius dicam ? Inhonoratus ero semper in terra Babilonica. »

Nosiri autem acceperunt ejus stantarum[8] quod comparavit comes de Nortmannia xx marchas argenti et[9] dedit patriarche in Dei honorem sanctique Sepulchri ;

ensem vero emit quidam lx bisanteis.

  1. deus A², A³.
  2. Christianorum, quod in pugillo potest claudi B (cf. Tudebode, p. 181, manuscrit C).
  3. mendicaret A², C².
  4. conduxi gentem .
  5. Mohamet  ; Machometh  ; Mahumet R.
  6. aliena et advena A², A³, C¹, C², R.
  7. duorum. Vech ! quid mihi esset si illius gentem conduxissem meam B (cf. Tudebode, p. 116). L'interpolation ne figure pas dans R.
  8. itaque standarum ejusdem ammiralii acceperunt quem inclitus et ab omnibus honorandus miles Robertus Normannorum comes (comes omis dans C) nobilissimus perempto hujus signifero prosiraverat, quem ipse redemit xx marcis argenti deditque patriarchae C¹, C² ; nostri itaque admiralii ejusdem acceperunt standarum quod honorandus miles Rotbertus Normannorum nobilissimus perempto hujus signifero prostraverat, illud redimens x marcas argenti A², A³.
  9. et omis dans A², A³.