Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/12

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

figura jucundissimis speciebus, quo post hunc cœlo delatum spiritum nullum majus bonum datum mortalibus, sanitatis, bonæ corporis ejusque sensuum habitudinis, vitæ tuendæ, & pæne, si fas est dicere, fatalium ac decretoriorum temporum prorogandorum novas rationes proponit totius ac tanti orbis incolis & præsentibus & futuris, neque fluxas & amissioni aut oblivioni obnoxias, sed æternis litterarum notis illigatas. Fuit illa priscis seculis regiæ eruditionis pars eximia percontari naturam & cœli ac terræ mariumque census atque opes scrutando eruere, combinatifque Apollinis & Martis studiis, quasi majorem regno possessionem suam facere. Sic Cæsar media inter prælia & arma cœli plagis superisque vacabat. Ipsum quoque Solomonem & Zoroastrem reges, naturæ, proprietates rerumque causas non modo calluisse, sed pie & sapienter interpretatos esse ex libris plus quam Historicæ veritatis novimus. Alexandrum Magnum inflammatum cupidine animalium naturas noscendi, delegasse eam commentationem Aristoteli, eique aliquot millia hominum, quos venatus, aucupia, piscatusque alebant, parere jussisse, Plinius auctor est. Cujus decoris exemplum in Illustrissima Tua Nassovia domo hic præterire res ipsa vetat, quia scio hoc etiam tuæ pietatis & magni animi esse, Celsissime Princeps, quod tuarum certus, Cognatorum tuorum quoque laudes libenter exaudis. Excellentissimus enim Comes I. Mauritius, in India Occidentali, domitis provinciis compluribus, terrestribus navalibusque præliis decertatis, religione sincera defensa & aucta, inter tantos labores & summæ rei curam, quod ad corpus animumque recreandum vacui temporis sibi concedebat, unico propemodum tribuebat avocatione, ingenii cultui, adeoque abacum & doctum illum pulverem Archimedeæ subtilitati æmulus agitabat: tum & conatus hosce nostros circa Historiam Naturalem ita promovebat, ut ipse non modo insitam multorum vim perdisceret, sed ad publicum fructum prodendorum eorum viam aperiret. Equidem, si cuiquam, mihi