Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/13

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

mihi hanc rem commodam accidisse hic fateri libet, qui inter honorata ministeria, quae pro splendidissima Societate, atque Illustrissimo Comite Nassovio, subibam, hac mea peregrinatione patriae simul & mihi inservire, atque ad posteritatem aliquid transmittere desideravi. Quamobrem Historiae Naturalis partem domestico meo G. Marcgravio commisi, partem, quantum per muneris curasindefessa observatione licuit, ipse collegi & in usus applicavi, terrae & animalium, ipsorum denique hominum viscera lustravi, specierum similitudines ad vivum delineavi, vires & potestates simplici stylo enarravi, & quantis inde profectibus Medicinae scientia augescere possit, demonstravi. Audiant, licet, qui pertinacia majore dubium an inscitia in solas veterum observationes jurati, atque eorundem vestigiis anxie insistentes, artem medendi omnibus partibus consummatam existimant, & altius abdita naturae rimari atque inventis usque addere, religioni habent, dum pigritiæ suae velificantur, & praecedentium industria servitutem aut soporem imponi sibi patiuntur. Enimvero, sicut antiquorum instituta adhibere & venerari gratae pietatis est, sic nobis omne jus doctrinarum fines ac pomeria proferendi interdicere invidia & detrectatio debet censeri. Neque enim (ut Plinii verba mihi vindicem) quasilassa & effaeta natura est, ut iam nihil laudabile pariat: neque illi hac fini scripserunt, ut nos ab simili conatu deterrerent, sed ut exemplar operae egregie collocandae haberemus. Quod si castissimi illi naturae sacerdotes Hippocrates & Aristoteles ab inferis exstitere possent, illos tamquam degeneres discipulos ejurarent, & viso novo hoc orbis theatro, non parcioribus, opinor, tot rerum ignorantiam lacrimis, quam Abderitanus ille fortis utriusque casus risu, contestarentur. Sed eos quidem res ipsa satis confutat. Tu vero, Celsissime atque Invicte Princeps, accipe sereno vultu hoc Americae inter laetissima exordia imperii ac principatus tui, Tibi se commendantis, Teque patronum sibi adoptantis, non vile, nec specie magis, quam usu aestimandum.