Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/147

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Ioannes de Laet,

antvverpianvs,

ad

BENEVOLOS LECTORES.

G

Eorgius Marcgravius, Auctor hujus Hiſtoriæ, doctiſſimus & diligentiſſimus Rerum Naturalium inveſtigator, Mathematicarumque ſcientiarum imprimis gnarus, cum hoc ageret, ut accuratam daret Deſcriptionem omnium Rerum Naturalium Brasiliæ, ad quam eo animo erat profectus, (cum quibus reliquæ Americæ maximam partem congruunt, quanquam ibi, ut & in aliis orbis partibus, quædam peculiaria reperiantur) non ex aliorum relatione, ſed propria & diligentiſſima inquiſitione atque accurata obſervatiοne, multis itineribus propterea ſuſceptis, non ſine periculo, ꝑrimo confuſe illas deſcripſerat & delineaverat, prout variis locis & temporibus ſeſe offerebant, aut ad ipſum ab incolis afferebantur: deinde illas ordine ſuo diſponere & ad ſuas claſſes referre cœperat: ſed quia, præſertim in plantis, non uno tempore omnia ſeſe exhibent, quæ ad plenam & perfectam earum deſcriptionem requiruntur, hinc factum eſt ut in aliquibus plantis, aut flores aut fructus & ſemina obſervare atque deſcribere non potuerit, aut omiſſa poſtea ſupplere. Nam cum ſingulari ſtudio de publico bene merendi (quod in admodum paucis reperias, ſiquidem plerique ſuas potius res curant quam publicaſ) è Braſilia ſe in Africam contuliſſet, ut ibidem ſimili diligentia res naturales indagaret & deſcriberet, morte præventus fuit, neque potuit aut ſuo, aut aliorum deſiderio ſatisfacere. Quum itaque illius commentarii ita indigeſti atque imperfecti ab Illuſtri Comite Jo. Mauritio (cujus beneficio, favore, atque impenſis hæc egerat) mihi fuiſſent traditi, obtulit ſe ſtatim haud levis difficultas: ſiquidem Auctor metuens, ne quis ipſius labores ſibi vendicaret, ſi forte quid humanitus ipſi accidiſſet ante quam ipſe illos poſſet publici juris facere, bonam partem illorum, & quæ erant maximi momenti, characteribus quibuſdam ab ipſo commentis, exaraverat, quæ ſecundum alphabetum ſecreto relictum, primum enodanda & transſcribenda erant, majori moleſtia, quam quis facile in alieno opere vellet ſumere. Superavi tamen hoc faſtidium, & laborem, quanquam alias ſatis occupatus, & ſimul dedi operam, ut ſingula ad ſuas claſſes venirent, & quam decentiſſimo ordine inter ſe componerentur, nam Auctor nullo ſervato ordine & herbas & frutices atque arbores inter ſe miſcuerat, prout venerant ad manuſ: verum ab ipſo omiſſa in Plantarum deſcriptionibus, quanquam multum operæ adhibuerim, ſupplere non potui, præter admodum pauca, quæ diverſo charactere expreſſa invenientur, & quarumdam plantarum icones, quæ deerant, quas ex herbis ſiccis ab ipſo conſervatis, delineandas curavi. Librum autem octavum quem Auctor tantum affectum reliquit, & pene nudos tantum titulos, concinnavi è variis ſchedis tum ipſius, tum aliorum, quas Illuſtr. Comes benignè cum variis Iconibus ſubminiſtravit; & ob vicinitatem argumenti adjeci etiam brevem rerum Chilenſium hiſtoriam, qualem noſtrates dederunt, cum nuper illam provinciam luſtraſſent, & compendioſiorem navigationem ad mare Pacificum inveniſſent. Denique addidi Annotationes perquam multas, præſertim ad illaſ Plantas, quas certo deprehendi etiam in Nova Hiſpania naſci, quarum deſcriptionem ſumſi à Fr. Ximene: cujus hiſtoriam (quam idiomate Hiſpanico in Mexico edidit anno cIↄIↄcxv, & inſcripſit; Quatro libros De la Natvraleza, y Virtvdes de las Plantas, y animales que eſtam recevidos en el uſo de Medicina en la Nueva Eſpanna, y la Methodo, y correccion, y præparacion, que para adminiſtrallas ſe requiere, con lo que el Doctor Franciſco Hernandz eſcrivio en lengua Latina) jam dudum in Sermonem Latinum tranſtuli, integrum

opus
(✝) 3