Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/148

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
AD LECTORES.

opus editurus, ſi Icones Plantarum, quas ille nullas, uti nec animalium, addidit, vel ex parte nanciſci potuiſſem. In quem finem & multas herbas ficcatas & in charta bibula compoſitas ex Americae Inſulis ab Amicis mihi mitti curaveram, & cæperam ad Auctorem hunc noſtrum mittere deſcriptiones Ximenis. ut comparatione facta deſpiceret num eædem in Braſilia naſcerentur, quod in aliquibus bene proceſſit, uti è ſequenti Hiſtoria apparebit. Non dubito autem quin alii. quibus plus oti & ſcientiæ ſuppetit quam mihi, obſervaturi ſint in Plantis & Animalibus multa convenientia cum iis quæ in aliis Orbis partibus reperiuntur, mihi per alias graviores occupationes non licuit operoſius illa inquirere. Deſtinaverat autem Auctor noſter operi ſuo præmittere. Progymnastica Mathematica Americana, tribus ſectionibus comprehenſa. Prima ſectio est Astronomica & Optica, omnium ſiderum Auſtralium intra Tropicum Cancri & Polum Antarcticum exſtantium inſtaurationem: obſervationes varias & multas omnium Planeturum & deliquiorum Solis & Lunae, indeque exſtructa ſingularia: novas & veras Theorias inferiorum Planetarum Veneris & Mercurii obſervationibus propriis ſuperſtructas: Refractionum & Parallaxium doctrinam; obliquitatem maximam Eclipticae definitam, nec non aliqua de maculis Solis & varias raritates Vranicas alias continens. Altera ſectio est Geographica & Geodaetica, longitudinum terreſtrium doctrinam eorumque initium numerandi conſtituens, Terra totius veram dimenſionem ex obſervationibus propiis demonſtrans, ae Antiquorum & modernorum Geographorum errores detegens. Tertia ex duabus antecedentibus exſtructa, Tabulae Mavritii Astronomicae. Etenim hunc titulum inter ſchedas illius inveni, ſed tantum titulum, utrum opus abſolverit, & quid illo factum ſit, ignoro. Titulo autem huic ſubſcriptum eſt; opus deſideratum à nemine adhuc tentatum accedente munificentia Illuſtr. & Excellentiß. Heroïs J. Mavritii Nassoviae Comitis, &c. Terrae & oceani Braſilienſis praefecti, Summi, Inchoatum Feliciter & itidem cum bono Deo post multos labores abſolutum, in nova civitate Mavricia, ſita in Braſilia Americae Auſtralis regione, Auctore Georgio Marcgravio de Liebſtad Germano. Cæterum benevolos Lectores rogo ut hanc noſtram qualemcunque operam boni conſulant, Auctoriſque manibus omnia bona precentur: & ſi quid aut corrigendum aut addendum noverint, candide impertiant; non enim deſpero. ſi Deus mihi vitam ad paucos annos proroget, & bello in Braſilia finis imponatur, Hiſtoriam hanc magis perfectam ſore, & iis qui bene de illa merebuntur, condignam gratiam redditam iri. Interea fruimini his quæ jam damus.

SVM-