BENEVOLO LECTORI
[P]Auca de præcipuis Brafiliæ Medicis, minufque ante bac cognitis rerun naturalium qualitatibus exbibere conftitui. Quarum Hiforiam nec altius extendere, multo minus ad pompam exornare volui. Quod veritati fimul ac brevitati ftudens, quæ vel incerta vel fuperftitiofa (ficut non pauca quidem eft reperire per vaftam illam Americanam Barbariem) in alios derivarem. Facile equidem vulgare illud vitium condonandum fore exiftimo, fpeciofis fcil[i]cet titulis frontifpicio libri præfixis, fuperbire. At vero illud majus mihi videtur emendandum potius quam culpandum, feculi cacoëthes, tumido & præcoci opere in umbra domi enutrito, pofteros demereri, totque crudis & inexpertis exoticis ex remotißimis mundi cardinibus hinc inde corrafis, paginas tantun replendo errores propagare. Cum vel circa ea quæ trita in Scholis, totque retro feculis ante oculos pofita non leviter etiam nunc cæcutiamus. Ego quidem omne tuliffe punctum videbor, fi me veritatis antiftitem, nec huic, nec illi vitio obnoxium, holque tenuiores conatus, Sileno Alcibiadis potius, quam Templo Aegyptiaco fimiles, æqua pofteritas judicaverit. Invitatus enim quondam ab Amplißimis Societatis Indie Occidentalis undeviginti Viris, ut Illuftrißimo Naffaviæ Comiti, tum quoque Brafiliæ, qua paret Belgis, in arte Apollinari præeffem: publicæ utilitatis fore mecum arbitrati funt Spectatißimi Viri D. Albertus Coenradi Burg, & D. Ioannes de Laet, primi Mufarum fautores, moleftam hanc provinciam mihi impofitam naturæ indagatione horis fubcifivis lenire. Cui fimul oneri publico & privato ut ferendo par effem, Georg. Marcgravium & H. Cralitzium Germanos, Medicine & Mathefeos candidatos mihi adjungi vifum fuit. Hic immatura morte fuffocatus: Ille fedulus