frigoris impatientior eſt. Obſervat autem doctiſſimus & diligentiſſimus auctor, è vetuſtis ſtolonibus cum marceſcentes in vaporario præſcinduntur, lacrymam exſtillare albam, Tragacanthæ æmulam, ſubdulcem & lentam, atque in ipſis follis etiam ſeneſcentibus exiſtit tenue
quoddam excrementum nitri ſapore. Quo nomine, inquit, veteribus dicta ſit hæc planta, me ignorare fateor ingenue.
Reperitur & alia ſpecies priori ſpeciei Meeru ſimilis figura, colore foliorum & venis, ſed flos variat: folia quoque ſunt anguſtiora, magis acuminata, ac ut plurimum circa imum caulis erumpunt ex vaginis: in medio aſſurgit caulis ferens aliquot flores paulo majores quam prioris: conſtat autem flos tribus cochleari-formibus (puta Luſitanici) foliis, tres digit. longis, incurvatis, in quorum medio adhuc anguſtum foliolum, ſeſquidigit. longum, inſtat cuſpidis directe extenſum. In poſtica parte floris, poſt tria illa majora folia, itidem talia foliola duo mucronata extant, ita ut totus flos octo conſtet foliis, & adhuc in medio, more Gladioli, ſtaminulum flavum extremitate ſua fuſcum obtinet. Flos inodorus & flavus. Semen & radix ut prioris. Nigritæ commedunt radicem.
Annotatio. Audio Plantam hanc jam & ſemen ſuum maturaſſe in Horto diligentiſſimi Botanici Henrici Munting M. D. Groningæ, unde ſpes eſt illam magis familiarem cœlo noſtrati ſenſim futuram.
C Amara Braſilianis; diverſæ ejus reperiuntur ſpecies: Camara tinga & Camara flore albo: utraque autem fruticeſcit.
Camara flore rubro: caulis hujus hirſutus in multos expanditur ramos: folia habet ſerrata, menthæ criſpæ ſimilia, ſed magis ſplendentia, leni hirſutie prædita, & ad tactum mollia, bina ſibi invicem ubique oppoſita, quodlibet brevi pediculo inſidens. In extremitate ramorum, uti & ad exortum foliorum ad caulem proveniunt oblongi pediculi aliquot juxta ſe poſiti, multos floſculos habentes rubros. Poſt flores ſequitur uvula, baccis plena viridibus, magnitudine baccarum Sambuci: & uvula cum baccis ſimilis eſt fructui Chamæpericlymeni Car. Cluſii Rar. Hiſtor. lib. i. cap. 38. Flos inſignis odoris: & ipſa herba ſuperat odore Mentham.
Huic plane ſimilem ſpeciem inveni ad ripam Fluvii Sti Franciſci, excepto colore floris, qui plane flavus erat.
Camara flore albo: caule lignoſo, duro, quadrato, hiſpido, in duorum aut trium pedum adſurgit altitudinem, atque in multos expanditur ramos; partim etiam caules longi in terram procumbunt, ſerpentes cum ſuis ramis. Folia autem habet rugoſa, hirta & ad tactum dura, in ambitu ſerrata, ſplendentia, ſaturate viridia, bina ſemper ſibi invicem oppoſita, & ad exortum ramorum ſparſim. In extremitate autem ramorum & ſummitate caulis umbellatim proveniunt floſculi parvi, inſtar florum Lychnidis chalcedonicæ, coloris candidi ſeu lactei, ſuavis odoris. Tota planta odorem habet fere inſtar Menthaſtri.