Camara Vvba Braſilianis, in eximiam altitudinem adſurgit, caule hirſuto, nodoſo. Folia quoque hirſuta & ad tactum aſpera, in ambitu ſerrata, urticæ foliis ſimilia, inæqualis magnitudinis, bina ſemper directe ſibi oppoſita.

In extremitatibus ramorum enaſcuntur flores, magnitudine florum Bupthalmi, egregie lutei, novem foliis conſtantes, & in medio umbilico magno, luteo, cui ad mixta ſtaminula nigra, odoris quaſi medii inter urticam & mentham.
Planta ad tactum plane glutinoſa ſentitur.
Poſt flores ſequitur ſemen oblongum, nigricans. ut in cichorejo.
Icon quam hîc damus, quanquam illam acceperimus cum adſcripto nomine Camara uuba, potius videtur alterius Camaræ de qua ante Author; nam manifeſte baccas pro fructibus repreſentat; cum huic tribuantur ſemina oblonga inſtar cichorei; quod hîc monendum duximus, ne quis erret.
Cæterum hæc videtur illa planta quam Fr. Ximenes ſcribit à Mexicanis vocari Tomatzitzicaztli, quæ ſpecies, inquit, eſt urticæ, atque in molem humanam adoleſcit; folia habet ſuccida, grandia & plena ſpinis & villis, caules læves & blancos, flores luteos. Naſcitur locis calidis & frigidis Provinciæ Mechuacanæ & alibi: ſaporis eſt amari, cum quadam acrimonia, temperie calida & ſicca. Decoctum ſpiſſatum curat ulcera vetera, & lenit dolores capitis, ſi illa abluatur.
AGvara Ponda Braſilianis, Myouros ſive Myurus. Belgis Rattenſteert: in ſeſquipedalem aut majorem quoque altitudinem aſſurgit, caule geniculato, tereti, viridi: ad ſingula autem internodia folia habet quatuor, quinque aut plura, anguſta, ſerrata, & faſtigiata, viridia, inæqualis magnitudinis. In ſummitate caulis ſpicam unum pedem longam, teretem, undique floſculis eleganter cœruleo-violaceis plenam, coloris ut violæ martiæ noſtratis: quilibet floſculus conſtat quinque foliolis ſubrotundis. ac integer floſculus non male refert violam martiam, ac paululum quoque ejus odorem. Radix illius recta, mediocriter cralſa, & multas parvulas radiculas adjunctas habens adhæc filamentoſa.
Reperitur & alia præcedenti plane ſimilis, niſi quod ſpica florum lata eſt, cubicis forveis inſignita loricam repreſentans, viridis: ex foveis autem illis prodeunt floſculi cœrulei ut in altera ſpecie, quam deſcripſimus.
Iacva Acanga Braſilianis, Fedagozo Luſitanis ſpecies eſt Scorpiocidis. Aſſurgit in