Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/157

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
7
Histor. Plantarvm Lib. I

duorum aut trium pedum altitudinem, caule hirſuto, piloſo multis ramis prædito foliabina ſibi oppoſita cum aliis parvulis habet, vel etiam quandoque ſolitarie poſita, ſunt que corrugata, ſimilia follis Scarleiæ, raris pilis veſtita, oblonga.

In extremitatibus ſuperiorum ramorum enaſcitur ſpica decem aut duodecim digit. longa, in qua unicus ordo floſculorum, coloris è luteo & cœruleo mixti: quilibet floſculus autem figuram habet parvi calicis: extremitas ſpicæ curvata ſolet eſſe inſtar floris vulgaris Scorpioidis.

Poſt flores ſequitur ſemen milii noſtratis ſimilitudine, flavum, triangulare, & circa extremitatem acuminatum, figura pene fagopyri, ſed fuſci coloris.

Radix pedem aut ſeſquipedem longa eſt fere recta; pauca aut nulla filamenta habens, cortice fuſco, intus alba, lignoſa ac lenta, ſapore ſubdulci ſed parum manifeſto.

Reperitur & alia ſpecies plane priori ſimilis, niſi quod paulo major ſit quo ad caules. Radix eadem eſt, folia autem paulo molliora, ſpica quoque ut in priori incurvata, floſculi albi ſeu lactei, quinque foliolis conſtantes.

Semen denique rotundum, non triagulare ut in priori.

Annotatio; Non invenio has ſpecies Scorpioidis hactenus à Botanicis eſſe deſcriptas.

Caacica Braſilianis, Erua de Cobra Luſitanis; ex radice parvula filamentoſa multi proveniunt caules juxta ſe, ſemipedem aut etiam pedem longi, ex viridi ruffeſcentes, paululum hirſuti, & unius digiti intervallo habentes nodos; & ad ſingulos nodos duo folia ſubtiliter ſerrata, appoſita, magnitudine & figura æmula foliis Veronicæ, aliquantum hirſuta, ſuperne viridia, in ferne albicantia. Inter folia ad nodos multi prodeunt floſculi viridis coloris cum aliquantillo rubore mixti, in umbellam compoſiti. Tota planta fundit lacteum ſuccum. Præſentiſſimum eſt remedium contra ſerpentum morſus herba hæc contuſa & impoſita. Valet etiam ad alia vulnera.

Planta (quam Auctor non nominat) ex radicula alba, multis filamentis prædita, protrudit unum aut duos cauliculos, teretes, virides, ramoſos, hinc inde foliolis veſtitos inſtar ſinapi. In ſummitate cauliculi enaſcitur longa ſpica floſculorum albiſſimorum, tantæ magnitudinis, quantæ Acetoſæ minimæ. Poſt filoſculos ſequitur ſemen ex fuſco cinereum, rotundum, mediæ magnitudinis inter ſemen ſinapis & papaveris, hirſutum, ad tactum ut capitellum herinacei. Tota planta ſeptem aut octo digitorum altitudinem acquirit.

Planta (cui Auctor nomen non appoſuit) ex radice brevi, multis filamentis prædita, emittit novem aut decem caules, teretes, ruffos, unum vel duos pedes altos, qui folia oppoſita ſibi habent, figura foliorum ſalicis. In ſummitate caulium & ramo-

rum