Flores fert racematim: ſequuntur dein baccæ, primo virides, mox cinnabriæ, ubi autem maturuere. nigræ, rotundæ, magnitudine mediocrium ceraſorum: quælibet in umbella conſiſtit ſeu proprio breviori pediculo, quorum pediculorum decem aut duodecim uni longiori inſident. Baccæ autem rugoſæ ut ceraſa ſiccata. Intus continent unum aut duos lapides albo-flavos, duros, in quibus durus albicans nucleus. Datur & alia ſpecies hac validior. Vide Monard. cap. xxii.
Annotatio. Fr. Ximenes. Mexicani vocant Mecapatli nobiliſſimam illam plantam quæ Hiſpanis dicitur Sarcaparilla, cujus in Nova Hiſpania plures reperiuntur ſpecies, quas hic ordine recenſebimus. Prima eſt quæ paſſim naſcitur in Hiſpania & præcipue in agro Hiſpanenſi, in campis & vallibus, quam quidam Botanici referunt ad Smilacem aſperam. quæ à Dioſcoride deſcribitur: hæc reperitur haud longe à Mexico in pago S. Fidei, juxta fontem cujus aquæ ſuaviſſimæ & ſaluberrimæ per aquæductus in civitatem deducuntur; itemque in [k?]onpango & Provincia Hondura, unde potiſſimum infertur Europæ; de cujus figura nihil atinet dicere, quia Dioſcorides exacte illam deſcribit, neque illius facultatibus, quas obtinit eaſdem cum cæteris ſpeciebus; licet Dioſcorides nihil dicat de illius temperamento, neque virtute qua provocat ſudores & tollit dolores juncturarum atque aliarum partium, multaque alias ſanat infirmitates graves ac pene incurabiles; ſed ſolum explicet illius vim qua reiſtit venenis & inter alexipharmaca numeratur. Eſt itaque hæc planta ſpecies Sarcaparillæ; licet Hiſpani, qui nunquam adierunt Americam, non patiantur id ſibi perſuaderi, neutiquam tamen negabunt qui illam comparaverint cum cæteris ſpeciebus novi orbis, quanquam Americana non producat ſemen: verum haud inſolens homines faſtidire nota & peregrina atque longius petita admirari & magni facere. Eſt frigida & ſicca, licet non omnino careat partibus calidis & ſubtilibus, quibus movet ſudores & corroborat calorem ventriculi (& licet alii hoc negent) mundat renes & ureteres: Sanat morbos chronicos. Variæ & multæ ſunt opiniones de exhibendi modo, quas omnes hic referre nimis longum foret; ſolum monebo quomodo ſimplex decoctum fiat ad ordinarium potum, credo enim vix ullam domum ſine illo reperiri: Sume unciam unam Sarcaparillæ recentiſſimæ, ſiquidem facile poteſt haberi, & divide illam & conſcinde minute & cum quatuor azumbris (id eſt, octo ſextariis) aquæ tanti per ebulli donec quarta pars conſumatur; reliquum bibitur ordinario. De liquore, quem ſolent præparare non pauciores ſunt opiniones, verum eſſem author iis qui in America Sarcaparillam ſunt uſurpaturi, ut utantur ſucco è recentibus radicibus expreſſo, (ſiquidem ubique ſunt obviæ) quatuor unciarum quantitate ſingulis vicibus; obſervavi enim mirabiles effectus, tam in lue venerea, quam in aliis morbis, & credo nullum magis ſalubre medicamentum poſſe reperiri. Ex Cluſ. edit. cap. xxii. Doctor Monardes in priore parte ſui operis deſcribit ſyrupum è Sarcaparilla compoſitum cum aliis ſimplicibus, quem longe utiliſſimum eſſe ſæpe deprehendi, ſit autem ad hunc modum: Sarcaparillæ unciæ duæ minutim conciſæ: Guajaci triti quatuor unc. Zizipha ſex & triginta, pruna paſſa xxiv. utraque oſſiculis repurgata: florum Boraginis ſemuncia, violarum tantundem: pugnus hordei mundati & fracti: in ſex aquæ ſextariis lento igne coquuntur ad quatuor ſextariorum conſumtionem, exprimuntur valide & colantur: & decem hujus decocti unciis, admiſcetur una ſyrupi violati. Calidus mane & veſperi ſorbendus datur, eodem ſervato ordine, qui ſolet in ejuſcemodi potionibus obſervari, ſudorem ſi quis ſubordiatur detergendo. Conceditur ab initio eſus pulli gallinacei exigui, & ſervatur idem ordo qui in uſu Guajacan, & bibunt aquam aut decoctum ſimplex quod modo deſcripſimus. Ea ratione curatur omne genus morbi gallici, atque aliæ etiam infirmitates, quæ uſu Guajaci aut Chinæ curari ſolent. Fit & alius ſyrupus hoc modo: Sarcaparillæ octo unciæ conciſæ & confractæ in octo aquæ ſextariis ad ſex conſumtionem coquuntur; in binis qui ſupererunt ſexta[r]iis, ſacchari libræ iv. injiciuntur, fitque ſyrupus ut moris eſt. Hujus unciæ tres mane & totidem veſperi ſumuntur; prandium eſto è cibis boni ſucci, cœna ſobria, potus ex aqua Sarcaparillæ ſimplici. Eo utantur donec abſumtus ſit, quo tempore ad ſua negotia peragenda egredi non vetabitur. Curat hic ſyrupus pleroſque è morbis ſupra dictis ſine moleſtia.
Idem Ximenes; de ſpecie Sarcaparillæ quam vocant Quauhmecatl. Incolæ Yauguitlan vocant hanc herbam Cocozcapatli ſive Cocoztic palanc apatli, Mechoacani Yzhuatzoz quæ eſt ſpecies Sarcaparillæ peregrina, habens radices ſurculoſas, è quibus ſaliunt caules volubiles, cum horridis ſpinis & multis capreolis, folia ejus ſunt ſimilia ocymo acuminata & curtata cum certis lævitatibus & nervulis qui diſcurrunt per longitudinem; nullum fert ſemen; pollet eiſdem facultatibus quibus cæteræ. Reperitur ad radices Vulcani haud longe à pago Atlatlaluca omnino ſimilis planta, verum radices ſunt tenues & fibræ graciles. Sunt qui omnes has plantas referendas putent ad ſpecies Chinæ, verum quia radices plurimum differunt, magis credendum eſt ſui generis eſſe plantas, licet figura foliorum, caulium volubilitate & ca-